PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 103vb

Image not available

lam etiam que nativitatis et earumdem optinet ducatum diligens scrutator inspiciat. Quare si quis horam conceptionis et locum stellarum ignoret, ad horam nativitatis recurrens ex tribus predictis locis sexus veritatem reperiet. Mascule enim stelle masculos, femine feminas feminas] femineos VV1 denuntia⟨n⟩t denuntiant] VV1 sexus. Ad hoc etiam quemadmodum superiore capitulo familiarius est digestum. Orientales stelle viros, occidentales vero feminas et secundum earum loca et proprios a Sole situs insinuare videntur.

⟨III.8⟩ ⟨De numero, ⟨utrum⟩ utrum] V1 videlicet gemelli si⟨n⟩t sint] VV1 an plures⟩

⟨T⟩ribus Tribus] i. m. M igitur ex locis, Solis et Lune scilicet et ascendentis situ, hec ambiguitas removetur. In hora namque namque] add. et del. communi M coitus sive conceptionis si hec duo aut tria loca que prediximus signa bicorpora obtineant, maxime si eorum domini bicorpora itidem oberrant aut due stelle sive plures in eodem inveniantur signo, gemellos asserunt. Quod si Solis et Lune et ascendentis domini in signo bicorpore et in plurimarum consistant respectu [est] est] sup. l. M; om. VV1, plures quam duos fore testantur. Filiorum quoque numerum stellarum loca que plus significationis vel ducatus retine⟨n⟩t retinent] VV1 declarabunt. Ex eorum namque numero et horum numerus dependet.

Sexus etenim discretio ex hiis que Solem et Lunam et ascendentis gradum respiciunt stellis, ut que huius rei ducatum gerunt principalem, perhibetur. De quibus omnibus, prout supra docuimus, indubitanter iudicare memento. Amplius Sol et Luna non in ascendente, sed potius in medio celo matres naturaliter fecundas, Saturnus quidem et Iupiter et Mars in locis supradictis et in signo bicorpore, si eos regie, Sol et Luna scilicet, respiciant, proprie tres filios promittunt promittunt] corr. ex permittunt M. Venus autem et Luna cum Mercurio et ipse femineus in Solis et Lune que filios prestant respectu tres indicant indicant] add. et del. fi M feminas. Iupiter item cum Saturno et Venere in predictis locis Solis tanquam Lune respectu beatus duos filios et unam filiam portendit. Luna etiam et Venus cum Marte ibidem Solem et Lunam respicientes duas filias et unum filium exhibent. Infortunia namque corpus monstruosum membrorum augmento sive diminutione aut saltem ariditate aut aliquod semper mendosum et turpe conferunt, dum stellis, inquam, que filios prebent iungantur prebent iungantur] i. m. M aut si in si in] corr. ex sive M hiis omnibus que de ducatu et significatione prediximus aliquid participationis assumant.

⟨III.9⟩ ⟨De monstruosis et transmutatis et que simiarum gerunt speciem et si que sint in corpore signa⟩

⟨S⟩ol Sol] i. m. M et Luna a cardinibus cadentes, ascendens, necnon et cardines ab infortunatis expressius inclusi signorum corporis non minimam discretionem subiciunt. Que dum ita se habeant, ipsius qui nascitur debilitatem et maciem et laborem absque totius corporis menda aut signo frequenter ostendunt. Conventum etiam aut oppositionem que nativitatem precedit suarumque domorum dominos, dominum quoque domus Lune et dominum ascendentis eque notare convenit. Qui omnes si a propriis corruerint domibus domibis] i. m ., corr. ex dominis M; dominis V1; dominiis V; dominis domibus B conventusque atque oppositionis dominus nullatenus eundem respexeri[n]t respexerint] respexerit VV1 locum, dum hec, inquam, in hora conceptionis taliter