PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 104vb

Image not available

VII et medium celum existente, taliter deprehendi potest. Gradus enim orientis, medii etiam celi longitudine notatis, minus maiori detrahere, eorumque differentia in partes horarum gradus alhileg divisa. Longitudo alhileg a medio celo relinquitur. Nam et partibus horarum gradus alhileg in ipsius longitudine a medio celo multiplicatis et ipsius alhileg longitudini superiectis. Si eedem a Capricorno sint detracte, medii celi punctum cum longitudine relinqunt.
Longitudo quoque allileg a medio celo, ipso inter septimum et medium celum existente, sic notatur. Gradus ascendentis iuweresi et medii celi notatis, minus maiori subtrahe, eorumque differentiam in partes horarum gradus alileg divide, et est longitudo alhileg a medio celo. Amplius partes horarum gradus allileg in ipsius longitudinem a medio celo multiplicate super iuweresed ipsius alileg addite; Capricorno diminute medii celi punctum cum iuweresed relinquunt.
Amplius et stelle inter ascendens et terre cardinem existentis longitudo hac poterit ratione deprehendi. Ipsius namque stelle longitudo in VI multiplica⟨ta⟩ multiplicata] corr. ex multiplica M (i. m., barely legible, written with pale ink) de residuo residuo] add. et del. stelle M longitudinis stelle minuenda erit. Residuum vero in partes horarum horarum] add. et del. erit M oppositi gradus divisum ipsius ab ascendente longitudinem demonstrat. Quod si eadem inter quartum et VII distiterit, eius longitudo a quarto notanda, longitudinem gradus stelle et partes horarum oppositionis eius attendere attendere] add. sup. l. considerare M opus erit. Longitudo itaque cardinis terre de stelle longitudine subtracta, quod relinquitur in partes oppositi gradus dividendum, ut sic longitudo stelle a cardine inferiori sit relicta.
Stelle autem inter ascendens et terre cardinem existentis longitudo ab ascendente sic perpendi poterit. Iuweresed ipsius stelle in VI multiplicetur et de residuo iuweresed stelle minuatur. Residuum vero in partes horarum oppositi gradus stelle divisum longitudinem ipsius ab ascendente relinquit. Si autem ipsa inter quartum et septimum existat, eius longitudo a quarto notanda fuerit, iuweresedque gradus stelle et partes horarum oppositionis illius notabis. Iuweresed quoque cardinis terre de iuweresed stelle detracto reliquum in partes oppositionis gradus dividatur, et sic longitudo stelle a terre cardine relinquitur.
Tetragonum autem vel exagonum aut trigonum stelle in cardinis gradu locate sic requires. Nam quod est inter longitudinem et eius ascendens acceptum, ipsius medietas minori eorum adiungenda erit, ibique exagonus, tetragonus, trigonus proculdubio reperitur. Alhileg item cum infortunio existente, differentia longitudinis cardinis terre et eius que est infortunii precipue observanda. Nam si partes horarum oppositi gradus infortunii in longitudinem alhileg a cardine multiplices, istud de illo deinceps erit minuendum et quod relinquitur, annos habe. Amplius alhileg inter secundum et quartum locato, infortunium vero ipsius radiorum in eadem quarta, dum ad ipsum illud vis transferre, a cardine terre acceptum notabis. Deinde recto circulo gradus infortunii rectum circulum medii celi detrahe et reliqua observa. Demum vero partibus horarum gradus infortunii in VI multiplicatis, hoc de illo minue et reliquum observa. Amplius partes horarum oppositi infortunii in longitudinem alhileg ab ascendente multiplicentur, ut hoc illi subtracto quot relicti sunt gradus, totidem annos constituas. Rursum alhileg inter ascendens et medium celum, infortunio aut ipsius radiorum ⟨aspectu⟩ aspectu] sup. l. M (perhaps other hand) in eadem quarta, rectum circulum cardinis terre de recto circulo infortunii minue. Sed et partes horarum oppositi gradus infortunii in VI multiplica, ut hoc illi subtracto reliqum servetur. Postea alhileg longitudo a cardine ascendentis in partes horarum gradus infortunii multiplicetur et singuli gradus annos exhibeant. Amplius alhileg in nono existente, converso converso] add. et del. cardine M convenit cardine fieri, quoniam sunt hee quarte descendentes, relique vero ascendentes. Alhileg itaque itaque] add. et del. et M longitudo a medio celo in differentiam