PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 105vb

Image not available

balbum precipue contrahunt. Augmentum quoque vel diminutionem salutis aut morbi, magnitudinis aut parvitatis, fortitudinis vel debilitatis, discretionis aut contra et hoc modo considerari non erit difficile. Leo enim, Virgo et Sagittarius in suis vel sibi dicatis membris fortitudinem vel magnitudinem; Pisces, Cancer et Capricornus debilitatem vel parvitatem. Augmentum, inquam, sive diminutionem secundum horum principium aut finem signorum confertur confertur] conferunt V1. Aries enim, Taurus, Leo addunt in pinguedine, quoniam eorum principium incrementum prestat, finis vero minuit. Salus autem vel matices matices] macies BV1 in principio Sagittarii, Scorpii et Aquarii, ⟨Geminorum⟩ Geminorum] V1, ex eorum autem fine debilitas ⟨vel pinguedo⟩ vel pinguedo] V1 contrahitur. Horum enim principium sal⟨ut⟩em salutem] VV1, finis contra tribuit. Mediocritas autem omnium et modus secundum Virginis et Libre naturam donatur. Qui enim sub eorum ortu nascitur, modestus et sapiens et discretus erit. Scorpius autem, Pisces et Taurus stolidum et imperitum generant. Hec quidem omnia iuxta signorum congruam et aptam convenientiam et ⟨ adiunctionem⟩ adiunctionem] V1 omnium communi facta consideratione [adiunctio adiunctio] corr. ex adiunctione M est] adiunctio est] om. VV1 consideranda consideranda] corr. ex considerandan M censemus.

⟨III.13⟩ ⟨De accidentibus et diuturnis corporum passionibus et morbis⟩

⟨H⟩iis Hiis] i. m. M que suprascripta fuerant hoc ordine digestis corporis morbos dinoscere et cetera que sequntur incommoda V ex locis discernenda videntur. Orientis enim et occidentalis occidentalis] occidentis VV1 cardines, sextum etiam, sed etiam Solis et Lune loca horum veritatem eliciunt. Indiget rursum consideratione non minima infortunia, quotiens in nativitate a predictis cadant locis, dinoscere. Ipsa enim in ascendente et in gradu ascendentis aut in aliis a predictis locis, in oppositione item vel tetragono, utraque ad ad] aut V1 alterum, eius qui nascitur morbos et dolores minantur, precipue Sole et Luna Luna] corr. ex Lunea M aut altero eorum in cardinibus, dum infortunia ascendentis ⟨locum vel occidentis⟩ locum vel occidentis] V possideant vel potius altero luminum vel utroque utroque] iutroque M in occidente, non tamen in ipso cardine, sed potius aliquantulum ad sextum retracta locum. Infortunium vero si secundum a Sole et Luna ⟨signum vel⟩ signum vel] V secundum a cardine optinea[n]t obtineant] obtineat V, morbos multiplices et langores diuturnos secundum ipsius infortunii naturam aut infortunati signi Solis et Lune et iuxta eorumdem locorum in circulo situm. Infortunia igitur in Ariete capitis dolorem, in Tauro colli et in reliquis similiter, prout signa singulas membrorum sortiuntur partes, indicant. Saturnus etiam aurem dextram, sp[e]len spelen] splen BVV1, vesicam, ossa et flegma possidet. Iupiter quoque exteriores corporis partes, costas et etiam sperma. Mars sinistram aurem, venas, testiculos. Sol visum, medullas, cor, fervios fervios] nervos BVV1 et totius dexte partis membra. Venus autem spiritum spiritum] pulmonem V, epar, carnes. Mercurius sermonem, scientiam, linguam, coleram ⟨et exta. Luna quoque gustum, guttur, coleram⟩ et exta… coleram] V1, stomacum, ventrem, matricem, pedes et quicquid est ⟨totius⟩ totius] V1 sinistre partis vendicavit. Infortunate quoque orientales dolores conferunt, occidentales econtra. Utrumque infortunium que pars pars] add. et del. l M corporis patiatur, passionum quoque diuturnitatem, diuturnitatis etiam moram et quando etiam in maius et in minus mittetur mittetur] mutetur BVV1, cecitatis denique causas et eius eius] visus V1 impedimenta designat.