PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 106rb

Image not available

inverecundum, pecunie et pulcritudinis amatorem. Occidentales autem sub terra circa verperam idem significant. Veneris quoque et Mercurii occidentalitas de die circa vesperam, de nocte circa mane scientiam, iustitiam, obtusam memoriam, officii et professionis detrimentum, benivolum, secretorum inquisitorem, preterea compotista⟨m⟩ compotistam] VV1 geometrie, astronomie et totius doctrine et secularium secularium] V; scolarium or secularium BMV1 negotiorum curam gerere portendit. Erit quoque qui nascitur sompniorum et huius generis scientie interpres. Si autem fortunatorum aliquod eadem signa corroboret, hiis que prediximus additamentum subministrat. Infortunium econtra anxietatem, morbos et impedimentum minatur. Predictis iuvantibus versibus et metus metus] metris V et facundia precellit, ingenium subtile, bonum consilium, humilitas humilitas] corr. ex humiliatas M etiam et mores commendantur, benificus dispositor, dapsilis, bona existimatio existimatio] sup. l., corr. ex existim M, oportune et absque dilatione incepta consumat, regimini aptus, bone fidei, Dei cultor et amicus amabilis amabilis] corr. ex amatbilis M, propinquorum et et] sup. l. M discipline amator, bone indolis et divitiis affluens. Quod si hec stella predictis contrarium obtinuerit, eum qui nascitur fatuum, stultilocum, frequenter falli et miserum indicat. Idem divinis deditus, impetuosus, cum sit stultus, sapientem se estimat, superbus, perturbator, alterius servituti servituti] corr. ex servitutis M se subdens, motus inordinati, bona memoria, sed non minoris doctrine.

Quod si Mars anime dispositioni dispositioni] corr. ex disponeni M solus dominetur et ipse ad infortuniis liber, nato fortitudidem, potentiam, iracundiam, bellorum audaciam et primos incursus tribut. Sepius namque mortis periculo se exponit, nulli subditus, consumptor, suis confidens viribus, omnia negligit, violentus, regno vel cuilibet regimini aptus. Si autem aliter quam prediximus Mars se habuerit, nascentis fastus nascentis fastus] nascentem fatuum V indicat. Nam et ipse blasfemator, dissensionum amicus, consumptor, garrulus, stultus, superbus, predo, nequam, malificus, inordinatus, demens, propinquos negliget, divinum penitus ignorabit cultum. Si vero Veneri similis similis] simul B. Veneri similis should probably be corrected into Venere simul exstiterit et ipse mundus, alacritatem confert, mores mores] add. et del. (with ‘vacat’ sup. l.)et honestam addit formam , cantu et saltationibus M emendat, consortem diligit, vitam facit delicatam, iocos, bonos mores et honestam addit formam, cantu et saltationibus gaudet, deliciis deliciis] corr. ex deliiciis M et quiete delectatur, pronus in coitu, sed tamen provide et caute, quandoque etiam ad illicitos et in utriusque concubitus declinabit, levis, iracundus et etiam zelotippus. Contra autem autem] iter M quod dictum est se habente immoderate libidinis, inconstans, animosus, despector, delinquens, blasphemator, mendax, in suos et alienos alienos] add. et del. fra M fraudulentus, repentivi animi, coniugatarum et virginum corruptor, astutus, inconstans, periurio gaudens, unde verecundiam et obprobria persepe incuret, insensatus, adornari