PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 107rb

Image not available

⟨IV⟩ Quartus liber Tholomei incipit ad discipulum et hic capitula X comprehendet Quartus... comprehendit] i. m. M (at the bottom; perhaps other hand)

⟨IV.1⟩ De terminis divitum et potentum

⟨IV.2⟩ De terminis divitiarum et modo

⟨IV.3⟩ De dignitatis termino et potentie obtentu

⟨IV.4⟩ De negotiorum sive potius officiorum qualitate

⟨IV.5⟩ De utriusque sexus coniugio

⟨IV.6⟩ De filiis et liberis

⟨IV.7⟩ De amicitia et odio

⟨IV.8⟩ De itineribus et peregrinatione

⟨IV.9⟩ De morte et eius causis De morte et eius causis] i. m. M

⟨IV.10⟩ De annorum distributione De annorum distributione] i. m. M

⟨IV.1⟩ ⟨De terminis divitum et potentum⟩

⟨H⟩is His] i. m. M; hiis BV igitur que ad intrinsecus tam corporis quam anime proprietates discernendi discernendi] corr. ex discernendis M vim quamdam necessitatis obtinent libro superiore diligentius exsecutis et que sunt extrinsica totius voluminis hic quartus liber per ordinem satis satis] add. et del. sa M generaliter absolvit. Ad quorum notitiam subtilius perscrutandam astrorum loca, accessus etiam et recessus eorumque effectus varios, motus quoque sive potius discursus et alterationes plurimum notare oportet.

In terminis siquidem totius lucri et adquisitionis a parte fortune principium ducemus. Nam in regum sive potentum et igitur igitur] id V genus terminis eligendis Sol et Luna principium sortiuntur. Pars itaque fortune que corporis sunt proprie declarat. Que autem regum sive princip[i]um principium] principum BV terminos eliciunt et que ad animam pertinent seorsum determinant.

⟨IV.2⟩ ⟨De terminis divitiarum et modo⟩

⟨P⟩ars Pars] i. m. M itaque fortune que huius rei consilium administrat tam noctem quam diem a Sole ad Lunam accepta ab ascendente minuatur. Ubi tandem terminabitur numerus, ibi proculdubio pars fortune consistit. Eiusque loci que sit dominatrix et potens stellarum, nec minus eam respicientium virtus atque debilitas ipsius, etiam vis respectu illarum atque proprietas universaliter notanda occurent. Si itaque que que] add. et del. ipsum M ipsam respiciunt, eandem cum ea nature et proprietatis efficaciam sortiuntur. Pars ipsa dignitatis et excellentie nomen merito vendicavit, quia non modicam confert pecuniam, potissimum Solis et Lune de nono aut de propria domo respectu beata.

Saturnus igitur tante significationis munere sive potentia functus nati substantiam agricultura precipue, edificiis, negotiatione[m] negotiationem] negotiatione V, navigio tam maris quam fluminum adquisitam esse inducit. Iupiter namque deposito et commissis et mutuationibus, muneribus quoque et ecclesiasticarum ecclesiasticarum] corr. ex ecclesiarum M obtentu rerum hunc ditare consuevit. Mars etiam eundem principatum obtinens quodam exercituum dominatu, quadam etiam strenuitate divitias affert. Venus autem amicorum sive mulierum donis et quadam earum familiaritate, quandoque etiam nuptiarum bonis more solito beatum efficit. Mercurius vero scientiarum fructu et mercature industria opes sepius