PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 108rb

Image not available

portendunt. Luna namque signa que negotiis preficiuntur obtinens vel post conventum Mercurio applicans, in Tauro scilicet et Capricorno et Cancro, nicromanticum parit parit] add. et del. in Sagitario quoque aut Piscibus M, sacris sacris] add. et del. in sa M inservire, ydromantiam et id divinationis genus intueri. In Sagittario quoque aut Piscibus litteris et grammatica instruit, nicromanticum docet, malignos etiam spiritus de loco ad locum impellit. In Virgine quidem et Scorpione nicromanticum et astrologum docet, occulta revelat, futura predicit. In Libra vel Ariete vel Leone litteris peritum, sompniorum expositorem, magicisque instructum artibus attestatur.

Hiis demum que ad officiorum qualitates et qualitatum varietates discernendas necessaria videbantur expositis, eorumdem constantiam, dignitatem et honestatem stellarum fortitudo que huic negotio presunt declarabit. Stelle namque huius professionis duces orientales et in cardinibus summam negotii prudentiam et pre ceteris omnibus instructum, occidentales autem et ⟨a⟩ a] V cardinibus cadentes ineptum et vilem, sub alterius disciplina significant officium. Fortunatorum quoque respectus levissimum et honestum, laudabilem nec in eo decipi permittunt permittunt] add. et del. si vero Saturnus impedimentum prestet M. Infortunia infortunia] add. et del. quoque M vero et eorum respectus econtra rerum etiam et substantie detrimentum portendunt. Si vero Saturnus impedimentum prestet, frigus, dilatio atque pigritia in causam venient venient] add. et del. incomoda M. Quod si Mars, metus et destructio destructio] detractio B irruent. Si autem utrique, nulla aberunt incomoda. Horum tamen omnium augmentum sive diminutio ex VII stellarum qualitatibus que videlicet professionibus dominantur earumque locis a cardinibus perscrutari possibile est. Oriens quoque eorum vel occidens similiter idem et eodem modo insinuant.

⟨IV.5⟩ ⟨De utriusque sexus coniugio⟩

⟨V⟩irorum Virorum] V nuptias et ipsorum coniugium aut desponsationem lunaris equalitas in ipsorum nativitate, si consideretur consideretur] corr. ex considerentur M, manifestius indicabit. Quod si duas circuli quartas orientales optineat, ab ascendente videlicet ad medium celum vel ab ad] add. et del. l M ascendente ad terre cardinem, et hic infra annos nuptias celebrat aut iam grandevus iunioris vinculo tenebitur. In reliquis autem quartis occidentalibus, adultos expectabit annos aut rugose conubia deceptus lugebit. Adusta quoque Luna et in Saturni respectu post nimium sollicitudinis laborem thalamos et conubia parat aut nunquam fieri testatur. In unius autem autem] add. et del. eo M figure vel corporis signo eadem existens et in alicuius planetarum conventu unam, in bicorpore vero vel biformis nature et in conventu plurimarum multas ducturum designat uxores. Fortunate quoque in ipsius Lune conventu vel respectu bo