PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 109rb

Image not available

huius occultum et moderatum designat incestum. Quod si absque Saturno ⟨cum Mercurio⟩ cum Mercurio] V eadem exstat, cum multu⟨s⟩ multus] V sit libidinis appetitus, moderantiam immittit immittit] imitat V. Solius namque Martis in Venerem respectus incestus et immoderatos exauget exauget] add. et del. coi M coitus. Mars iterum cum Saturno et ⟨Iove et⟩ Iove et] V Mercurio, Marte, inquam, adusto, cum abiectis et vilibus servis et alienis sui generis luxuriari luxuriari] V; corr. in luxiriari ex luxari M (perhaps other hand) promittit. Veneris autem adustio adustio] corr. ex adustios M ipsum ipsum] MVB. Ipsum should be corrected into ipsam nobilibus aut potentibus dominis quandoque abuti designat. Utraque autem stella in loco femineo nec ad virorum coitus maxime declinat, nec tamen eorum conventus, consortia vel colloquia relinquit. Nam si in loco masculino, mulierum amplexus sectantur et earum deliciose foventur concubitu. Respectus etiam Saturni in easdem et de loco femineo non minimam libidinis causam prestare videtur. Orientalis enim et masculus multos designat amasios et eorum concubitus, precipue circa solia affectat. Ad hoc Iovis respectus succendens eadem semper occultando initiare initiare] mitigare V novit. Nam et Mercurii nec famam reprimit, sed verumptamen publice fieri testatur.

⟨IV.6⟩ ⟨De filiis et liberis⟩

⟨Q⟩uoniam Quoniam] i. m. M [de] eorum que ad coniugium pertinent suo in loco generalis precessit notitia This sentence should be corrected: either quoniam de eis que... notitia or quoniam eorum que... notitia, but not quoniam de eorum que... notitia, deinceps de filiis inquisitio solvatur. De filiis igitur et huiusmodi perscrutantes medium celum et quod ipsum sequitur, que fortunatorum domus est, quartum etiam et quintum, predictorum videlicet opposita locorum, considerare oportet. Non minus quoque eorum ministrum et ducem, stellas etiam ea[s]dem easdem] eadem V occupantes, Lunam quoque, Iovem et Venerem, quoniam multos designant filios, notare debemus. Econtra Solis et Saturni et Martis consideratio prolis paucitatem declarabit. Mercurius vero quoniam utriusque particeps efficitur, orientalis multe, occidentalis quidem pauce prolis invenitur.

Hee igitur stelle mascule in signis masculis et in locis predictis, in medio videlicet celo, undecimo vel quarto vel et quinto, multos promittunt filios. In signo autem unius corporis unum, in bicorpore vero et femineo vel multe prolis, ut sunt Pisces, Cancer, Scorpius, plures indicant filios. Amplius mascule in signis masculis et ipse orientales, Soli etiam propinque, masculum indicant. Feminee quoque in signis femineis feminas asserunt. Hiis rursum in signis predictis repertis, dum infortunia prevaleant aut sterilia aut nullius prolis signa, ut Leonem et Libram Libram] add. et del. teneant M obtineant, inutilem nec diu superstitem filium largiuntur. Sol aut⟨em⟩ aut] autem V aliquis aliquis] alicui V infortuniorum in predictis locis comes existens, in signis videlicet sterilibus et masculinis, quamvis fortunatis prevalentibus, prolem penitus abscidunt. In signis vero femineis, matrem prole fecundant; in signis quidem masculinis et multorum filiorum, similiter. Sed ab infortunatis respecte membrorum aliquam mendam vel impedimentum conferunt, sed filium diu superstitem minime