PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 110rb

Image not available

⟨D⟩e De] i. m. M vita autem ipsiusque finis finis] fine VV1 post ceterorum absolutionem omni ambiguitate remota, mortem consequenter et mortis causas stella demum humane vite et que ipsius iter prestruit, novissimus hostis, nascentis tamen negotia administrans, radiorum consideratione habita, exponere non non] i. m. M respuit. Saturnus itaque mortis minister existens post doloris et febrium diuturnitatem et post aque crocee inundantiam corpore tenuato, cum dolor a capite in splenis et laterum tumorem descendat, plerumque etiam ex matricis frigido dolore dolore] add. i. m. vel humore M (other hand); humore V mortem sequi testatur. Nam si Iupiter dono Martis dono Martis] mortis dono V1 potiatur, ex suffocatione pulmonis et dolore post sanguinis sputum et corporis ventositatem ore stomachi deprehenso mortem promittit. Mars eiusdem officii vicem suscipiens ex febre acuta et sanguinis turbatione et eodem eodem] collere VV1 habundantia mortem iminere significat significat] corr. ex significant M. Venus autem si mortis donum obtineat, post stomachi et epatis et ventris dolorem fici causa inherente, quandoque etiam ex veneficio mortem adiungit. Mercurius item post febres et melancolie intemparantiam letum denuntiat.

Alie demum stelle si mortis dono fungantur, proprium locum et sibi convenientem obtinentes, nullam tamen infortunatis vim sibi inferentibus, supradictis assensum prebent. Amplius pessimum genus mortis fortunate, tamen si a propriis cadant locis, infortunatis ibidem aut in eorum oppositione vel si utrumque vel saltem alterum eorum eorum] add. et del. Sole solum M Solem et Lunam respiciat, largiuntur. Eorum enim loca causas mortis determinant. Mortis quoque asperitas ex stellarum respectu, prout ipse Soli et Lune assentire videntur, considerari solet solet] i. m. M. Genus rursus mortis ceterarum stellarum respectus respectus] i. m. M, signa etiam per que infortunia discurrunt manifeste insinuant. Saturnus igitur oppositus aut de atarbe atarbe] atharbe V Solem respiciens, Sole in fixo existente signo, ab exercitu vel ab aliquo gentium conventu mortem suscipere, quandoque etiam submergi aut propria moriturum insania portendit. Idem autem in occidentis cardine, Luna in VIII predictis consentiunt. In signis autem ferinam representantibus ferinam representatibus] corr. ex referinamrepresent...M formam ab eodem genere mortem minantur. Iupiter quoque infelicem locum optinens si eadem respiciat, in conspectu regis et gentium predictum mortis genus infert. Idem etiam ascendenti aut Soli et Lune oppositus carceris mortem donat. Mercurii itidem respectus cum eo, maxime si loca vite et id genus respiciat, idem portendit. Veneris quidem respectus sortilegiis et veneficiis et muliebri muliebri] corr. ex mulibri M fraude mortem inducit. Luna quoque in eisdem locis, potissimum in Virgine et Piscibus, aquis submergendo interimit. Sol namque in signo quadrupedum et in Martis respectu post lapsum a bestia vel eminentiori loco mortem indubitanter apportat. Mars iterum