PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 89vb

Image not available

nant, nives congelant. Renovatur equidem earum cursus currendique diversus super faciem terre modus. Renovatur inde quedam diversitas secundum stellarum variationem et secundum locorum quibus a se distant quantitatem, ab earum alterna permixtione procedens; que simul considerata quamdam maximam et dignam ammiratione ammiratione] corr. ex ammirationem M varietatem conficiunt. Ex quibus omnibus Solis vires aliarum virtuti stellarum in maiori parte precellere comprobantur, quod satis patens in illis firmumque consistit consistit] i. m. M. Quamvis autem hoc hoc] sup.l. M sic accidat, potissimum tamen in hiis que generantur vel transeunt, cum ceterarum natura stellarum impedimento subserviat, cogitur aliter provenire. Huius autem rationis exemplum, si ea ea] corr. ex eam M que per Lune mutationibus generationi corruptionique subiacent diligenter attendamus, planum erit intelligere. Illa namque que de Lune alteratione successu dierum sui defectus prodeunt ab hiis que sui tempore incrementi contingunt non modicum aliena dinoscuntur, eodem quoque modo cum crescit lumen cursumque accelerat. Non aliter etiam in eisdem duobus locis, cum de eorum scilicet atharbe atharbe]atarbe V1, Solis etiam oppositione eiusdemque eiusdemque] corr. ex eiusdem M conventu, que ictichel ictichel]ietichel B; ictibel VV1 et alestima alestima] alestina V nominant, aliorum ab aliis diversitas manifeste appareat. Quicquid autem de Lune permutationibus prediximus, nulla probatione indigent, sed totum quod de aliarum variatione stellarum, dum quid generatur sive corrumpitur, procedit, tardatur, gravescit, occultatur minusque patescit prout singularum tarditas cursusve, festinus sive mora earum sub radiatione et earum ortus vel vel] add. et del. eorum M earum a terra remotio fieri postulat.

Nec dum utique hec innovandarum rerum alteratio ex naturarum permixtione viriumque viriumque] corr. ex virumque M sive proprietatum proprietatum] corr. ex proprietateum M mutatione diversitatisque modo procedens in supradictis solum consistit. Verum etiam in herbarum germine frugumque seminibus frugumque seminibus] frugumque, seminum vel segetum V; aliis segetumque seminibus V1, in hiis etiam que natura aut potius ignorantia voluit occultare, de quibus in herbarum et arborum aliorumque aliorumque] corr. ex aliorum M preterea nascentium fecunditate non minimum habemus exemplum. Quod etiam in rerum creaturis earumque earumque] corr. ex earum M formis esse manifestat et quid in rerum principio vel ortu et fine, necnon inter utrumque conficitur ex huius circuli convenientia sive demum diversitatis qualitate pro loco etiam et et] add. et del. qualitate M tempore dubium non est prodire. Unde agricole et qui semina quasi sub quodam fenore terre commendant, illi etiam qui pro creandis animalibus animalibus] corr. ex animali M preficiuntur, omnes denique qui quasi quadam materna nutritione in rebus quibuslibet alendis curam exhibent optimas eligunt horas earumque fortunam et infortinium mente pervigili notantes, quid potissimum in hiis ventorum flatu, temporum diversitate, caloris sive frigoris augmentatione, quid denique aliis temporum variationibus solitum sit provenire considerant. Precipue calores notant et cetera generalia accidentia que Solis et Lune ceterarumque ceterarumque] corr. ex ceterarum M stellarum natura cooperante innovari nullus eorum dubitat dubitat] add. et del. nu M. Nonulli etiam prescriptas mutationes, nulla stellarum edocti scientia, ex rerum generatione et corruptione solo usu diiudicare consueverunt, proinde quosdam