PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 90rb

Image not available

gradatim occupando, deprehendere poterunt, illius vel illius corpus, illius vel illius animam ex ipsius aeris qualitate talem et talem fore iudicantes. Nec minus etiam etiam] add. et del. in M singulorum affectus et quid vicissim accidere accidere] corr. ex acceidere M debeat previdentes, hunc audacem, illum timidum, hunc que sua sunt larga diffundere manu, illum etiam aliena retundere retundere] recondere VV1 iudicabunt sinu.

Hec ergo que supra retulimus et consimilia studio assequi, sub scientia comprehendi non impossibile videmus, sed que ab isto sunt aliena genere multiplices pretendunt errores, quam sepe etiam ex ex] et VV1 sibi et suis ab hiis maxime qui impossibilia hec sciri asserunt indigna meruerunt obprobria. Nunc ergo ante ante] add. et del. o M omnia notandum errores istos ex istius negotii minus plena et perfecta doctrina, sed ex ingenii et memorie subtilissime, necnon considerationis indigentia, preterea ex indeserta indeserta]indiscreta V1 quasi quorumdam medicamentorum compositione multipliciter procreari. Hec namque scientia nimio implicita labore, multa vigens subtilitate, difficilis inquisitione ad multas detrahi inquirendo inquirendo] i. m. M partes expostulat. Ex quibus omnibus huius artis veritatem asserentes mendaces et falsitatis falsitatis] add. et del. ministros M magistros de alio grege quidam ausi sunt appellare. Non tamen hoc ex arte vel ex artis errore, sed potius ex imperfecta imperfecta] BVV1;corr. ex perfecta M (perhaps other hand) eorum ut supra diximus exercitatione et eorum temeritate qui hanc sibi iniuste non timent ascribere. Multos namque amore pecunie accensos ad ea quorum notitiam nullatenus adipisci valent quasi quadam violentia sibi et vite aliene consulentes se cona⟨n⟩tur conantur] VV1 imprimere. Quod multi preterea per alterius exercitii genus futurorum prescientiam comprehendere laborant, nullam penitus in hac re naturam seu rerum proprietatem attendentes in rebus non naturalibus, eque ut in naturalibus, accidere conniciunt. Unde huius tam excellentis artis ignominia eorumque quos alit infamia inolevit adeo etiam ut non tantum impossibilia, verum etiam possibilia scire multi predicto errore decepti negarunt. Absurdum tamen honestatique contrarium videtur hanc hac de causa sub silentio preterire aut pro eorum qui hanc quasi iure quodam hereditario sibi vendicant inscientia aut forsitan negligentia in odium in odium] corr. ex inodium M et invidiam inducere vel potius nullam comprobare. Unde tam artis rationi quam veritati videremur obviari. Nobis autem satis manifestum estimo, nec minus hiis qui huius artis peritiam subtili indagatione, summa cura, toto affectu prosequi non desistunt. Quamvis hii toto visu totaque intentione ea que rei veritas deprehendi posse non negatur via incederent ab errore, tamen et ab hiis que frequenter opinio potius commendat quam rei veritas firmat nullatenus cavere valerent. Hoc tamen pro eorum minus perfecta in arte doctrina non videtur accidere, sed scientie magnitudo minorque quam qua complecti valeat discretio, multa denique subtilitatis subtilitatis] corr. ex subtilitastis M difficultas, obscuritas ambiguitates subministrant, opiniones etiam