PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 91rb

Image not available

sunt fulgura, exustiones et aliquod subitum genus mortis et hiis similia. Terrarum autem subversiones inter ista possunt deputari. Multi enim generaliter hoc interierunt periculo. Hec namque maiora, hec maxima minoribus aliis pro sui status parvitate vim quamdam inferunt, quare iste proprie et singulares nature illos universales quos diximus eventus ad sui status qualitatem nequaquam reducere poterunt. Ex hoc igitur manifestius apparet has omnes dispositiones generales ex illa prima et digniori natura, quam nullus impellendo, cui nullus resistendo contraire valet, procul dubio descendere, ea demum, quia inter omnia que sibi refragari velle videntur maxima irrefragabiliter suos in publicum demittit effectus. Sed eorum que ab ista sunt aliena genere pars quedam, dum que sibi inimicantur offendit, permutationi non impugnat impugnat] repugnat BVV1, in alterationem enim et diversitatem transire festinat. Pars autem altera nullo contrarietatis reperto genere in proprie proprie] propria VV1 sue creationis natura perseverat, nullam ex aliquibus de causis necessitatem contrahens. Id idem etiam in omnibus quorum initia naturalia sunt accidere videmus. Omnium namque accidentium accidentium] corr. ex accidentiaum M pars altera, omnium etiam naturaliter naturaliter] naturarum V1 quarum vis quedam lapides ipsos, necnon et arbores, animantia etiam vegetat, preterea morbos et apostemata quadam quasi debita operatione permovet, contrariorum natura cogente, quandoque permutantur nisi aliquod prudens discretio debitis contrariis obviante festinet. Alia vero quedam amicabili convenientia reperta nullo oppositionis interventu varia⟨n⟩tur variantur] VV1.

Nunc ergo quid ex hiis et hiis similibus accidat, de eorum etiam natura et de eorum eorum] add. et del. presentia M prescientia diligenter tractemus. Sunt quedam futurorum quorum ⟨eventus⟩ eventus] VV1 pro sui status quantitate nunquam poterunt devitari. Sunt alia que diversitatis sive transmutationis, quandoque etiam variationis vicem, non enim ipsorum natura adeo efficax ⟨est⟩ est] BV; sup. l. M (other hand), suscipiunt; sicut ergo medicus egrotantis causas et signa, quis etiam morbus periculum minetur, quis salutem portendat et cuius medicamenti medicamenti] BV1; corr. ex medicanti M (perhaps other hand) beneficio consulere valeat deliberare consuevit. Nos itidem in huius negotii rebus, que mutari aut quibus obviari tam in nativitatibus quam alibi possibile sit, exponamus. Nam que in hora nativitatis ex hoc circulo accidunt permutationes pro elementorum inconstanti natura maxime variantur, tam diu enim motus illorum variari non desistit, quousque ei quod fuerat quid superveniat aut potius detrahatur. In hiis utique causis futurorum prescientiam et quicquid ex ea procedit consistere palam est. Hoc, inquam, modo qui aliis prevalet in arte medicus vulnus demum cicatrice durescere aut pruritu corrumpi, nisi medicamento deliniatur, prenuntiat. Nec aliter in ferro et in magnete lapide deprehendere quis poterit. Huius enim lapidis natura ferrum ad se trahere dicitur. Sicut tamen et a vulnere cicatricem aut aliud vitium, si competens fomenti cura diligentius adhibeatur, possibilis possibilis] possibile V est averti, sic et huius lapidis in ferrum natura suo poterit