PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 91vb

Image not available

quia ex nimia ipsius profunditate artis quandoque error incidit incidit] add. et del. p M, negligentia pretermitti aut oblivione deleri inconveniens penitus reputandum est. Illi denique qui ob suam ignorantiam incertumque experimentum vel potius propter minus perfectam considerationem, quam in huius artis virtute convenientia sive diversitas atque id genus consistat, nullatenus assecuntur, etiam que ex hiis efficiuntur posse auferre neminem estimant; quare, cum principales nature semper nullo prohibente quod sui proprium est ordinis ad effectum perducant, earumdemque effectus necessarios et quibus nulla valeat ratione resisti fore existimant. Taliter etiam in astrorum prenotione accidere putaverunt. Unde hanc quasi secundam naturam efficacem et indeficientem cui nullus resistere, quam nullus variare in aliqua sua operatione valeat, cum eius effectus ex necessitate quantum ad ipsos contingere videatur, appellant. Cum autem evidentissime constet hanc futurorum prenotionem non tam errore teneri, nec omnes illius species erroribus implicari, quid demum ex hac efficiatur, quibus etiam modis que innovantur repelli valeant diligentius restat aperire. Sin autem ratio singula tradere non valeat, quantum tamen possibilitas contulit exhibere non fugiat. Quod si minimum id reperietur, minoris profectus ut in brevius redigatur non censemus. Cuius rei etiam in arte que salutem conservare demonstrat non minimum habemus exemplum. Licet enim phisica non omnium hominum salutis sit occasio, cum sit tamen quorumdam, appetenda sui sui] sua V1 utilitate videtur, quia ex hac totius humane complexionis pendet solatium. De operatione igitur et renovatione quam ex hac arte perpendunt tractaturi, Egyptios horum veritatem assecutos eligimus imitari. Ipsi enim tota intentione summoque studio adnitentes astrorum notitiam phisice quodam modo equitare voluerunt. Numquam enim morbos mederi vel que ex hoc circulo procedunt noxia devitare docerent, nisi que futura erant auferri vel permutari posse cognovissent. Illi denique hanc possibilem variationem, postquam futura presciuntur, scientiam firmam preexsequenda utilitate illi se adherentes statuerunt, quoniam ex astris alterationem prodire, ex circulo innovationem innovationisque rationem indubitanter procedere cognoverunt, nec minus etiam, quia corpora et infirmitates in eadem complexione vel compositione non subsistant.

Est itaque huius artis officium scire que retulimus, venturos et etiam morbos expellere phisicum est. Mechanici mechanici] mathematici V quoque, sicut qui nigromantie intendunt et qui qui] add. et del. ad M aliis adiurationibus seu cartarum cartarum] caracterum V inscriptione vel quolibet verborum genere de futuris tradant, nullum omnino infortunium quod ex huius circuli natura imineret futurum prevertere potuerunt, necdum tamen ab hoc resipiscunt consilio. Nos precipue ab hiisdem, cum ea que futura previdentur, ut supra ostendimus, posse preverti dubium non sit, que ex hoc circulo ventura creduntur ex preteritis iudicantes, sumamus exemplum. Medicus enim postquam corporum qualitatem et complexionem nature, preterea causam notam habuerit, medica