PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 92rb

Image not available

omnium efficientes cause recte dici possunt, quar⟨um⟩ quarum] BVV1; quare, corr. in quar M due, calor videlicet et humor, arboribus incrementum, herbis et plantis quemdam vegetandi motum, animantibus etiam vitam conferunt, frigus autem et siccitas econtra dissipant, corrumpunt, dispergunt.

Hoc equidem modo stellarum mobilium due, Iupiter videlicet et Venus, equabiles concordisque sunt moderationis. Ab hiis etiam Luna non videtur differre. Hac igitur consideratione philosophi veteres illas fortuitas fortuitas] fortunas V et in melius omnia revocantes pro supradicta earum oportunitate dixerunt. Harum namque virtus in calore et humore precipue subsistit.

Saturni autem et Martis Martis] add. et del. et M efficacia predictis tribus adversatur, quoniam harum duarum nature diversitas illarum illarum] illamrum M trium naturam non respicit, quare quare] quarum VV1 altera frigus, altera sibi proprie siccitatem usurpat. Unde, quoniam in natura constantiam non amittunt, infortunate facte sunt.

Sol denique et Mercurius ad omnes se inclinant, nunc hinc, nunc inde se invicem divertentes. Hoc autem in hiis satis possibile videtur, quoniam in earum natura participatio quedam continetur.

⟨I.6⟩ ⟨Que sint mascule, que muliebres⟩

In primordio humane creationis, quoniam in natura sive potius in sexu duo tantum conditi reperiuntur, masculus scilicet et femina, naturam ⟨caloris sexui masculino, naturam⟩ caloris… naturam] V humoris sexui feminino attribuunt, quare altera in alterum iuste concessit participatio. Cum in Luna et in Venere maximus humor habundet, has antiqui femineas appellarunt. ⟨Solem quidem et Saturnum, Iovem similiter et Martem contrario sexui reli⟨n⟩querunt⟩ Solem... reli⟨n⟩querunt] V1. Mercurius quoque, quoniam utriusque generis particeps extitit, in moderatione caloris et humoris equalitatem non amisit.

Nec minus etiam secundum earum mansiones a Sole sexus rationem rationem] ratione VV1 exponunt. Cum enim planete orientales ortum videlicet Solis precedunt precedunt] add. et del. max M, masculino sexui sexui] add. et del. attribuuntur M ascribuntur. Cum autem ab occidente solarem occasum premiserunt, femineum sortiuntur.

Preterea, prout earum mansiones ab orizonte distiterint, idem coniciunt. Si itaque ab oriente inter medium celum superius et orizonta disponantur, aut si ab occidentis partibus inter orizonta et medium celum inferius, quod cardo terre dicitur, locum obtineant, sexum virilem assumunt; quod si in reliquis quartis exstiterint, femineum non relinquunt.

⟨I.7⟩ ⟨Que diurne, que nocturne⟩

⟨D⟩uo Duo] V esse tempora omnes nullo rationis induti argumento, verum cotidiano docti experimento fateri coguntur. Alterum dicitur dies et hunc masculis, alterum vocatur nox et hanc mulieribus attribuunt. Cum igitur in die pro motu et variatione mundanorum, sed precipue pro munero munero] mundo B; numero V scolarium scolarium] V; secularium B; scolarium or secularium MV1 exercitio negotiorum maxime calor habundet, in nocte quidem omnia quiete fruuntur, cum a labore omnia cessent animantia et tunc humor etiam prevaleat, Lunam et Venerem nocturnas dixerunt, Solem et Iovem diurnas vocantes. Mercurium quoque, quia utriusque est particeps, inter utramque medium reli⟨n⟩querunt relinquerunt] VV1. Sed cum orientalis fuerit, diurnus, cum autem occidentalis, nocturnus dicetur.

Duas itaque in