PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 93rb

Image not available

que miles caput tenens, a nobis Perseus dicitur, Saturni et Iovis naturam respicit. Que in ensis in ensis] corr. ex inensis M capulo, Martis et Mercurii nature congruit. Sunt alie perlucide quarum quarum] corr. ex quare M que dicitur Pastor, videlicet Alaioc, Marti ⟨et Mercurio⟩ et Mercurio] VV1 convenit. Alie autem sunt quarum Abhavue Abhauue] Chanue V; Alahuue V1, que viperam tenens dicitur, Saturno non dissentit, sed Veneris moderantiam non relinquit. Sunt alie in ipsius serpentis latere quas Saturni et Martis natura recipit. In Sagitta locate, Martis nature accedunt, sed Veneris non amittunt. Sunt alie, quarum Vultur Volans Iovi et Marti consentit. Que autem sunt in Delphine qui secundum quosdam Lupus Maximus Maximus] Magnus V dicitur, Saturni et Martis naturam non expellit. In Equo autem que relucent, Martis et Mercurii natura suscipit. Sunt etiam alie quarum Andromade nature, quamquam noverit ⟨Martem⟩ Martem] V, Veneris adhesit. Et que in Triangulo, Mercurii naturam sumpsit sumpsit] suscipiunt V.

⟨I.11⟩ ⟨De virtute fixarum quarum similitudines et figure a sinistris sinistris] dextris V; cf. M, f. 93r, i. m. zodiaci notantur⟩

⟨S⟩unt Sunt] i. m. M a dextris zodiaci, quem Arabes nitac nitac] nitat V alburug alburug] abburug V1 nominant, nos autem lineam equidistantem dicere possumus, stelle fixe, harum quedam in ore Piscis Australis existens Veneris et Mercurii naturam imita[n]tur imitantur] imitatur V1 et que in eiusdem Piscis corpore sunt locate, Marti[s] Martis] Marti V; add. i. m. nature scilicet M (perhaps other hand); add. nature B sunt sociate et... sociate] i. m. M; om. V1; add. post existens V. Alia in Centauro posita naturam Saturni sequitur. Alia in humeris Asini sita Marti et Mercurio sociatur. Alie eiusdem loci fulgide Iovis et Saturni tribuuntur nature. Sed que in flumine, Eridani scilicet, ultima ultimam] corr. ex. ultimam M Iovis, prior vero Saturni naturam sortiuntur. Alia que in Leporis consistunt effigie, Saturno et Marti coequantur. Que sunt circa Postremum Canem, Veneris nature copulantur. Sunt quedam in Canis naribus qui Alasare Alasare] Illasare B; Alfaare V; Alsaraam V1 Dextra dicitur, et si Iovis naturam assumunt, Martem ex toto non relinqunt. Alie autem Canem Animosum qui Alsaara Alsaara] Alsaraam V1 ⟨Sinistra⟩ Sinistra] V dicitur, et si Mercurii naturam retinent, Marti tamen paululum adherent. Alie ordinantur in Serpente, Saturni et Iovis convenientes nature. Alie in Alahbia, id est in Calice, nature Veneris ascripte, sed non penitus a Mercurio diverse. Sed sunt in Corvo alie Saturno et Marti deputate. Est quedam in Navis prora perlucida que Zuail Zuail] Zuau B; Zahail V1 dicitur ⟨et Arturus⟩ et Arturus] V, Saturni et Iovis amica nature. Alie in Centauro computantur, harum quidem que hominis formam occupant, Mercurio et Veneri, que corpus equi possident, Veneri conveniunt et et] add. Marti et V1 Iovi. Sunt quedam in Decollante perlucide quasi in natura Veneri, aliquantulum tamen inclinantur et Marti. Sunt in Corona Dextra alie Saturni et Mercurii sortite naturam. Et que in Turribulo disponuntur, et si Iovis naturam ⟨recipiunt⟩ recipiunt] VV1, a Mercurii moderantia non recedunt. Hec itaque sunt que de virtute sive natura stellarum fixarum ex libris antiquorum excerpere potuimus.

⟨I.12⟩ ⟨De virtute temporum anni⟩

⟨Q⟩uatuor Quatuor] i. m. M anni tempora ⟨sunt⟩ sunt] V: ver, estas, autumpnus, hyemps. In vere quidem multus humor redundat. Recedente enim frigore calor advenit, quicquid frigoris asperitas congelaverat, dissolvit. Humor etiam hac