PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 94vb

Image not available

duo quos tropica tropica] add. id est solstitia V, Cancri Cancri] add. et del. scilicet M videlicet et Capricorni, designant.

Signa etiam in quatuor partes, et hec quatuor ternarios dicimus, sunt distincta. Primus quoque ternarius est Aries, Leo, Sagittarius. Hec tria quidem signa, signum videlicet Solis, signum Iovis et signum Martis, masculina sunt et eorum domicilia, quare Soli et Iovi hunc ternarium ascribentes Martem segregarunt. Nichil enim significationis aut figure in hiis signis possidet. Huius ternarii domini sunt de die quidem Sol, de nocte Iupiter. Arietis quoque signum circulum equinoctialem sequitur, Leo autem estatis, Sagitarius signum hyemis hyemis] corr. ex hymis M. Iste quidem ternarius Iovis consilio comparatur et, quia in eo domum vendicat, septentrionalis; ipsius beneficio arbores pululant et et] add. et del. here M herbe virescunt, animantia vegetantur. Iupiter etiam ventis septentrionalibus conveniens est. Sed quoniam Aries, domus Martis, Zepheri temperiem qui ventus est occidentalis imitatur, nam Mars ventos occidentales efficit, est etiam femineus et ex parte Lune, et hec signa similiter similiter] sup. l. M hunc ternarium [similiter] similiter] om. BVV1 inter Zephirum et Aquilonem medium collocaverunt.

In secundo quoque ternario Taurus, Virgo et Capricornus ordinantur. Sed quoniam hec signa sunt feminea, Lune et hec signa... Lune] i. m. M et Veneri sunt ascripta. Dominus autem ternarii huius per diem Venus, nocte quidem Luna. Taurus ita prope locum, quem estivali [quod] quod] om. V1 quidem circulo ver circuit, Virgo autem iuxta equinoctium autumpnale, Capricornus prope locum, quem hyems obeundo designat, collocatur. Iste autem ternarius australis propter Veneris domum in Tauro Tauro] V; i. m. corr. ex Capricorno M; Capricorno BV1; Venus enim ventum australem calore et humore proprio nascendi motum prestantem modestius excitat. Sed quoniam quoniam] add. et del. sat M Capricornus, domus Saturni, hunc ternarium eiusque temperiem Euro admiscet, est quidem ventus orientalis eique Saturnus conveniens, quare hunc ternarium inter Subsolanum subsolanum] subsonalum M et Austrum, priori videlicet ternario ⟨oppositum⟩ oppositum] V, collocarunt.

Tertium autem ternarium Gemini, Libra et Aquarius constituunt. Hec tria signa masculina sunt. Sed quoniam Mars in hisdem nec domum nec aliquid possidet, prevalent Mercurius et Saturnus. Huius ternarii dominus Saturnus, quia est diurnus, die, Mercurius nocte. Signum quoque Geminorum estivo tropico vicinum, Libram equinoctio, Aquarium vero hyemali conversioni proximum ordinarunt. Hunc autem ternarium, quia in eo domum retinet, Saturnus orientalem facit. Huic tamen Septentrionem Iupiter et Saturnus, quoniam sunt diurni, admiscent, quare inter Subsolanum et Aquilonem hunc ternarium constituunt.

In quarto ternario Cancer, Scorpius et Pisces conveniunt. Huic de die Venus, Mars quidem nocte dominantur, cuius virtus in eo, quia Scorpius ei prestat hospitium, satis evidenter apparet; Luna etiam, quia sunt hec signa feminea, particeps efficitur. Cancer autem tropico estivo, Scorpius autem autumpnali equinoctio, Piscis quoque vernali tropico vicinus assistunt. Est itaque ternarius iste Marte et Luna faciente occidentalis, sed Veneris propinquitate sociatur Auster. Hic denique ternarius inter Zephirum et Austrum medius ordinatur.

⟨I.22⟩ ⟨De regnis VII stellarum⟩

⟨S⟩eptem Septem] i. m. M stellarum mobilium regna hac ratione disponuntur. Sole enim Arietem ingrediente tunc etiam fit sinister, ⟨id est septentrionalis⟩ id est septentrionalis] V; i. m., corr. ex septentrioanalis M (perhaps other hand), in altiorem circuli medietatem ascendens; dies fit longior et calescit,