efficacior virtutis effectus hiis precipue qui plurima virtutis amminicula pretendunt assentire dicatur, quo ergo rationis inducti argumento Aquarii principium ⟨Mercurius⟩ Mercurius] BVV1; i. m. M (perhaps other hand), non Saturnus, cum iste in Aquario solum ternarium, Saturnus vero et domum, et ternarium obtineat obtineat] add. et del. vendicat M, vendicavit? Aut quamobrem Mercurio Capricorni Capricorni] corr. ex Capriicorni M principium, cum nichil dignitatis in hoc possideat, concesserunt? Hiis itaque et quam pluribus locis aliis in ordine congruo deprehenduntur peccasse.
In assignandis rursum terminis non minus aberrasse videntur, cum videlicet terminorum terminorum] add. et del. numerus M numerum qui qui] corr. ex quu M singulis planetis ascribitur annis planete planete] corr. ex planeite M ipsius coequari contendant. Nulla enim augmenti huius vel diminutionis ratio vel etiam probabilis occurrit qua videlicet terminorum numerum singulis stellis ascriptum earumdem annis ubique equalem fateri cogamur. Vel potius quare tanta annorum quantitas, quam videlicet ipsius stelle benignitas contulit, humane vite tribuat incrementum, nisi nos eiusdem erroris nube decepti eorum sectam et divisionem terminorum, etiam numerum, prout ipsi estimant, ceterorum sententie preferenda, dignum iudicemus? Si ergo istud affirmare contendant, ut hanc videlicet ⟨diversitatem⟩ diversitatem] VV1 que in gradibus accidit ex partibus ascendentium signorum dicant procedere, utraque secta, Egyptii videlicet eque ut Babiloni, pari et manifesto ridebuntur errore. Ascendentia enim inclinantibus inclinantibus] in climatibus VV1 constat esse diversa, terminorum autem numerus, anni etiam stellarum in omnibus climatibus eidem et absque omni diversitate consistunt. Non minus itaque in computandis ascendentibus iuxta ipsorum calculationem calculationem] calculcationem M, cum totus eorum numerus nullo firmitatis loco inhereat et aliter quam signorum pateat ascensu, error incidit. Dicunt enim Virginis et Libre ascendentia in climate tertio XXXVIII gradibus et tertia parte gradus compleri, ⟨Scorpii autem et Leonis ascendentia XXXV gradibus terminare. Iste quidem error⟩ Scorpii… error] VV1 ex numero et circuli quantitate mensurata manifeste deprehendi potest. Ratione etenim numerorum cogente et geometrica geometrica] corr. ex geometria M inducti veritate fateri cogimur Scorpium et Leonem pluribus quam ipsi dicant, XXX scilicet et V gradibus, et in eodem climate, si expressam veritatem attentius perscrutari velimus, Virginem autem et Libram paucioribus, XXXIIII scilicet et XLVII XLVII] 67 V punctis, ascendere. In hoc itaque a se discentire discentire] dissentire BV videntur. Hanc denique eorum assertionem communi philosophie sententie nec etiam in minimo concordari palam est. Unde quod subiecimus et et] iter, then del. M quod supradictum est eorum penitus rationem evacuat. Preterea terminos ipsos in gradus et puncta partiuntur, ut ex hoc stellarum annos convenienter supplere valeant, quod precipue ipsorum orationi non minimam addit derisionem There is a table of terms according to the Egyptians in V1, but since the scribe did not respect the order of columns, this table does not make any sense. The table is absent from B, M and V; nevertheless, in all three manuscripts the place was left for it..