PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 95vb

Image not available

me invenisse recordor. Nam nec totus cognitioni patebat, quem tam longe vetustatis rubigo deleverat. In extrema eius parte terminorum veritas, quod solum de tanta libri serie superstes illesumque servabatur, transferri potuit. Non aliter ergo quam ibi repertum fuerat, totum terminorum numerum singulis stellis in unoquoque signo distribuens, hoc in loco subscribere curavi.

Ipsi itaque, quorum labore hec ad nos descendit editio, regni et ternarii dominum notantes, si qua huiusmodi stellam stellam] stestellam M alicubi reperissent, etiam si infortunata esset, ipsi principium tribuerunt. Si autem infortunata, nullam in signo portionem sortiretur et hanc novissimam disponebant. In terminorum itaque distributione semper a domino regni, deinde ternarii, tunc domus dominum pro signorum ordine supponentes, sumpserunt principium. Preterea in signorum divisione, si qua stella duas obtineat dignitates, unam tantum habenti preponitur. Cancri quidem et Leonis principia, quia Soli et Lune domos prebent nec aliquam in terminis receperunt portionem, duobus infortunatis, quamvis in alia ordinatione novissimum locum optineant, Cancri videlicet principium Marti, Leonis exordium Saturno, concesserunt. Hiis duabus igitur in hoc ordine constitutis in alia graduum divisione et terminorum certa distributione, si nulla gemine dignitatis stella in primo signo aut sequenti vel usque ad quartum reperta fuerit, tunc duas fortuitas fortuitas] fortunatas V, Iovem videlicet et Venerem, segregantes singulis VII gradus, infortunatis vero, [scilicet] scilicet] om. BVV1 Saturno scilicet et Marti, V solummodo largiri placuit. Sex autem reliquos, que ad 30 graduum complectionem relinquuntur, Mercurio, quoniam fortune et infortunii particeps exstitit, ascripserunt. Si vero quelibet in signo duas obtineat dignitates, Venus enim in Tauro domum et ternarium assumit, in graduum numero uno semper meretur pre ceteris dicari, aut in eodem, aut in eo quod infra quartum consequitur signo. Simili etiam modo et rationis ordine unius gradus facienda est detractio, si stella penitus a dignitate fuerit aliena, primum Saturno, Iovi deinceps propter motus tarditatem. Huius ergo augmenti sive diminutionis quotiens aliqua vicem suscepit, nota supra eamdem impressa designatur designatur] corr. ex designatio M.

Aries
Iupiter
7
Venus
8
Mercurius
7
Mars
3
Saturnus
3
Taurus
Venus
8
Mercurius
7
Iupiter
7
Saturnus
4
Mars
4
Gemini
Mercurius
7
Iupiter
7
Venus
6
Mars
3
Saturnus
6
Cancer
Mars
3
Iupiter
7
Mercurius
7
Saturnus
6
Venus
5
Leo
Saturnus
4
Mercurius
7
Venus
7 7] VI V1
Mars
6
Iupiter
6
Virgo
Mercurius
7
Venus
6
Iupiter
5
Saturnus
6
Mars
6
Libra
Saturnus
6
Venus
7
Iupiter
8
Mars
5
Mercurius
3
Scorpius
Mars
6
Iupiter
8
Venus
4
Mercurius
6
Saturnus
8
Sagittarius
Iupiter
8
Venus
7
Mercurius
6
Saturnus
3
Mars
5
Capricornus
Venus
7
Mercurius
6
Iupiter
4
Mars
5
Saturnus
5
Aquarius
Saturnus
6
Venus
8
Iupiter
7
Mars
3
Mercurius
5
Pisces
Venus
8
Iupiter
7
Saturnus
4 4] 8 B
Mercurius
7
Mars
3 In V, the table is missing, but the place was left for it. In V1, the table is organized in another way and some cells are empty, but its content is almost the same. The addition of terms makes 30 degrees only for Taurus, Leo and Virgo.

⟨O⟩mnes Omnes] V ergo gradus isti 360 fiunt, de quorum numero Saturnus 57 vendicat, Iupiter autem 79 possidet, Mars vero LXVI optinet, Venus quidem 82 suscipit,