PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 96rb

Image not available

natura et proprietate colligenda erit.

⟨I.27⟩ ⟨De applicatione stellarum et recessu in conventu et extra⟩

⟨A⟩pplicatio Applicatio] i. m. M itaque in conventu et huiusmodi dicitur quotiens stella posterior et pauciorum graduum ad se precedentem et plurimorum graduum accedit accedit] corr. ex accedat M. Recedit autem stella a posteriore cum non est inter ea⟨s⟩ eas] V1 longitudo pro quantitate videlicet stellarum corporum et proinde proinde] pro modo VV1 aliarum ad alias, prout etiam antiqui concinati concinati] concinati or ratiocinati V; rationati V1 sunt astrologi.

In applicatione itaque et recessu que in conventu accidunt gradus earum latitudinis estimatos numerare oportet. Cursus namque earum quotiens in eadem linea et in eadem parte fuerit, necesse est ut earum virtus ad invicem recipiatur. Applicatio autem et recessus si extra conventum fuerit, numerus latitudinis illius aliter facere hortatur. Radii namque planetarum versus terre centrum et usque ad medium semper descendunt et prima prima] postea V; post V1 in circuli partes refunduntur.

Unde manifestum est omnia que presentis voluminis series premisit, cum de ordinatione ⟨et⟩ et] VV1;sup. l. M (perhaps other hand) compositione compositione] corr. ex compositio M (perhaps other hand) mentio fieret, de stellarum videlicet et signorum per que discurrunt proprietate et effectu, de locis preterea earumdem a Sole et ab orizonte ex utrorumque natura potissimum debere perscrutari. Ut ergo que dicta sunt ad cetera viam facilius prestent, singula capitula cum lectione subscripta necesse est perscrutari. De virtute itaque stellarum, cum fuerint videlicet orientales et ⟨addentes in cursu, fortior est earum operationis effectus. Cum autem occidentales et⟩ addentes… et] VV1 in cursu minute minute] corr. ex imminute M, debilissima fit earum effectus operatio. In locis etiam earum a terra in ortu et occasu fortiores apparent, si in medii medii] add. et del. s M celi signo aut in secundo ab eo exstiterunt. Si autem inter oriens et medium celum aut inter occidens et terre cardinem fuerint, vis earum augmentari incipit. Si vero inter cardinem terre et oriens aut inter occidens et medium celum locum obtineant, virtus earum decrescens debilitari incipit. Hec autem que de natura stellarum et proprietate dicta sunt ad ea que divine dispositionis fatalis series futura promittit quasi cuiusdam fundamenti locum sortiuntur sortiuntur] corr. ex sociuntur M (perhaps other hand).

⟨II⟩