PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 96vb

Image not available

sunt terrarum regiones quas deorsum signa discurrunt que inter inter] add. et del. nocti M equinoctium vernale et solstitium estivale, inter Arietem Arietem] Aerietem M scilicet scilicet] sup. l. M et Cancrum, locum possiderunt. Cum autem Sol in medio discurrit celo, immoderatum calorem apud harum incolas constans est fieri. Quare color eorum niger, capilli crispi, ipsi pigri, grossi, calide nature, figure terribilis et silvestris eorum status. Hii a quibusdam Alhabaissa Alhabaissa] Alchadaissa V, id est nigri, a nobis Ethiopes vel Mauri dicuntur. Nec iste calor calor] color VV1 homines ⟨solum⟩ solum] VV1, verum etiam omnia que fruuntur illo aere, animalia scilicet Ethiopes… scilicet] BVV1; i. m. M. In M some words are not legible because of the binding of the manuscript. et arbores, et hoc propter expressum calorem, inficere videtur.

Que autem pars incolitur et a sinistris adiacet, septentrioni proprinquior propinquior] add. et del. que autem pars incolitur M, supra quorum verticem Bennennais Bennennais] om. B; Bennays V; Benenais V1 apparent apparent] add. Fullenetuars id est filie Feretri B, pro cursus Solis remotione et propter caloris absentiam ab incolis tellus frigescit et humor multus efficitur qui eorum moderatrix moderatrix] moderator V et quasi rector existit et, quia prevalere creditur, a calore nunquam poterit dessicari. Horum itaque color candidus, capilli lenes, corpora longa, nimius cibi appetitus, animus inconstans, natura frigida, corpus et natura pro nimia frigiditate terre silvestres silvestres] i. m. M. Eos enim hyemps immoderata immoderata] add. et del. equatur M prosequitur, aer frigidus, arbores similiter procere, animalia indomita et hii Rutheni dicuntur.

Qui autem inter eos, quos quos] sup. l. M deorsum transit Cancer et quorum vertici Bennennais Bennennais] Benenays V; Bennenais V1 apparent, inhabitant, quoniam Sol nec plene supra has has] hos VV1 transit, nec nimis ad septentrionem ⟨in meridie⟩ in meridie] V1 declinat, eorum aer temperatus, locus eorum conveniens, terra plana nec nimius calor nec multa frigiditas, color et corpora modum sectantur, boni mores, optima complexio et quecumque in eorum actione vel motu succedunt, proprie digeruntur. Sed qui a dextris adiacent et austro propinquius, subtilis intelligentie, pure discretionis, accutioris intellectus, astrorum periti, reliquas demum artes que subtili indagatione adipisci valeant equanimiter perscrutari laborant. Eorum namque vertici stellarum mobilium cursus et medii zodiaci via affinior, unde precipue ad astrorum inquisitionem animantur, quare animorum complexio propinquiorum stellarum motui motui] corr. ex motiva M familiarius affici meretur. Ex hiis etiam qui sunt orientales, sexus virilis maxime dominatur, honoris sive regni cupidi, avidi glorie, sublimari gaudent, omnia publice fieri exoptant. Sol enim orientalis est, unde pars illa diurna, virilis et merito dextra vocatur. Nam et animalium pars dextra universaliter a philosophie sectatoribus fortior deprehensa est. Similiter eius partis animalia fortiora laboris potentia et pre ceteris patientia, ad quelibet maioris maioris] corr. ex maioribs M probantur tolerantie.

Ex hiis etiam [que] que] om. VV1 qui occidentem incolunt, effeminati, molles eorumque actus in maxima parte leves et occulti. Luna namque sub proprio ortu iuste occidens vendicat et ibidem novam representat lucem. Et quoniam in eo loco semper a Solis conventu discendens ascensus primos incitat, hanc partem muliebrem et nocturnam et merito sinistram pro ipsius orientis diversitate appellarunt.

In hac etiam de qua communiter egimus par⟨ti⟩tione partitione] V sunt alie qualitatum proprietates ad invicem differentes, in consuetudine videlicet et natura