PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 97vb

Image not available

configuratione stellarum que generandi modum conservant, munditie totius amici. Quia ergo Veneris natura verecundiam impendit, parentes venerantur, mulieres appetunt et iocos ad ad] vel B; ac V; et V1 cythare vel quorumlibet musicorum instrumentorum tactus plaudunt plaudunt] corr. ex plaudeunt M , cantus, voces, saltus et corporis gestus amant, victus et vestitus munditiam sectantur et ⟨se⟩ se] V ipsos deliciose adornant, depingunt, Veneris hoc conferente natura. Ex Saturno item, cum orientalis fuerit, cum matre et sororibus contra⟨h⟩unt contrahunt] V sollicite fornicari, rerum subtilium inquisitione inquisitione] add. et del. g M gaudent et se invicem excedere contendunt, quamvis enim delicate viventes sint effeminati, virtus ista ⟨animi⟩ animi] V1 corporis vires non relinquit. Ad hoc, quia Solis potentia et Saturni orientalitas hiis preesse creduntur, magnanimi, fortes et bellicosi sunt. Quod si prescriptas regiones particulariter quis dividat, Taurus cum Venere Carmen, Numidiam, Persiam, Parthos etiam vendicavit. Horum animo artium sedet mollities, manifesta cogitatio, ciborum capia capia] copia BVV1, deliciarum splendor, vestes picte et veneriis apte deliciis, eorum corpora multipliciter delicata atque effeminata pectore excepto operiunt. Qui autem Veneri et Mercurio regiones subditas subditas] corr. ex subtilitas M incolunt, Babilonii scilicet et Babiloniorum affines, a conventu conventu] commeatu V Tigridis in Eufratem usque ad insulam et Assur et Ierosolimis partes, discipline et correptioni correptioni] correctioni V subditi, quadruvii quadruvii] BVV1; corr. ex quadruii M (perhaps other hand) et scientie animus animus] omnis VV1, astronomie potissimum, secreta rimantur. Viget enim ipsorum mentibus puri intellectus discretio. Qui rursum Saturno et Capricorno conveniunt, sicut est India, Arabia Arabia] Arabulana V; Archadia V1, Mucaramen Mucaramen] Murcaramen V; Mucharamen V1 et Tauronomite et aliarum circumiacentium populi, hiis facies est deformis et sordida, ferox animus et intellectus durus. Huius autem quarte portionis partes versus habitabilis terre medium sunt Edom[i] Edomi] Edom VV1, Siria, Caldea, Philistin et Aliemen, Iudeorum scilicet et Arabum Arabum] corr. ex Arabaum M culte regiones, et huius quarte relique. Quarum omnium situs et proprietas eam que inter septentrionem et occidentem constat quartam respicit, iuxta dominorum proprietatem qui huius ternarii, Arietis scilicet, Leonis, Sagittarii, dominantur. Eorum bonitatis dominator primus Iupiter, Mars secundario, Mercurius vero particeps. Omnes equidem isti hoc precipue ⟨communiter⟩ communiter] V; comuniter V1 retinent quod hiis est largus animus in dando et accipiendo, discretio in mercatura et commutationibus cautela. Sunt enim fallaces, perfidi, fraudulenti, bilingues natura stellarum que huic presunt ternario conferente. Nam qui Edom, Philistim, Syriam, Ydumeam et ceteras ceteras] add. et del. partes M Hebreorum regiones habitant, Arietis et Martis nature subduntur. Unde proditionem, dolos, inconstantiam, preter hec animositatem et superbiam contrahunt. Qui autem Talor Talor] corr. in Thalor M (other hand); Tabor V; Thabor V1 et Hermon et qui Hermis Hermis] heremis V1 dominantur Leoni respondent et Soli, unde et hiis animus simplex, alternus amor et astronomie exsecutio exsecutio] corr. ex exesecutio M, Solem inter cetera sidera precipue venerant. Sed qui occidentem versus Arabum partes optinent Sagitario et Iovi concedunt, ex