PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 98rb

Image not available

eti, humiles, pacifici, religionis amici. Sed econtrario mulierum sexus virilis et quasi masculus. Nam et ipse virorum connubia spernunt, hos adversum pugnant. Harum quidem pars maxima dextras sibi mammas amputant, quatinus ad bella promptiores facie muliebrem omnino videantur exuere naturam. Quod totum Lune natura est, cum sit orientalis eiusque, ut ita eloquar, masculinitatis figuram impendit. Rursum Syrie et Acadamir Acadamir] Acadamur B; Aradamir V; Atadamir V1 et Cumathie, ⟨Antiochie⟩ Antiochie] V1; Antiocie V etiam populi populi] corr. ex populis M Scorpio et Marti respondent. Unde subdoli, detractores, fallaces, inconstantia ducti, patientes ⟨laboris⟩ laboris] VV1, nunc hec, nunc illa expostulant. At qui Lidie populos, sed et Falikie Falikie] Falluc V; Falichie V1 et Matholie Matholie] Mathone V; Macolie or Matolie V1 Piscibus et Iovi convenire dicimus. Sunt autem et ipsi institores multi census, infinite pecunie, ad invicem fideles, in donorum remuneratione gratiosi.

Pars demum quarta, australis scilicet ab occidente, communi nomine Libia dicitur. Hec autem de regionibus concludit Numidiam, Bactriam, Kactinam Kactinam] Radiariam V; Kadinam V1, Affricam, ⟨Etholiam, Sumemiam⟩ Etholiam, Sumemiam] V; Hietholiam, Sumeviam V1, Methagonite, Mauritaniam, quas omnes Cancri, Scorpionis, Piscium ternarius administrat earumque comoditatis moderantiam Mars cum Venere, cum occidentales fuerint, disponit. Ex earumque igitur natura stellarum et earum satis congrua affinitate consortii quedam inter ipsos communis observantia procedit. Apud eosdem namque vir unus et mulier quedam eiusdem matris soboles, iste virorum princeps, hec mulierum regina regni gubernacula moderantur. Quem consuetudinis modum nunquam violari permittunt. Corporum quidem macies ex moderato moderato] immoderato V; inmoderato V1 calore videtur accidere. Unde potissimum muliebres appetunt coitus, vi atque rapina eorum quam plures dicantur conubiis. Rex autem eorum iuxta quorumdam subditorum ritus prior marito nova potitur uxore; sic, quamvis apud eosdem quedam habeantur communes, omnium particeps factus factus] add. et del. muliebrum M mulierum. Sed quamvis ex Venere femineos et depictos sectentur ornatus, animus tamen virilis et multa calliditate vigens in multa ipsos deducit pericula. Nichil Marte faciente formidant. Horum artes multe, homines nequam perniciosi, perfidi, mendaces, proditionibus et dolo amici, que omnia ex Marte videntur contrahere. Sed cum quarte huius secundaria et quasi singularis sit subdivisio, Numidiam, Isauriam Isauriam] et Sauriam V; et Sautam V1, Affricam, Carfinodiam Cancro specialiter et Lune subicimus. Harum indigene in consortio liberales, mercature et lucro dediti, corpore tamen pingues. Tausiz Tausiz] Tauziz V item et Mauritania, Methagonite, Etholia, Hircania, Getulia Scorpio succedunt et Marti. Unde qui has inhabitant, inverecundi, ferus animus, facies silvestris silvestris] corr. ex silvestreis M, maledici, discordes, multis multis] add. et del. d M vescuntur carnibus, vitam pro nichilo ducunt, nulla formidant formidant] add. et del. formi M pericula, alterna perpetrant homicidia. Nam et Bithia et Meothica, Fedhania, Armanetikis Armanetikis] Armantabas B; Armaneabeis V1 Piscibus et Iovi