PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 99rb

Image not available

sis, malumque denuntiat eiusdemque nature periculum, si in ea videatur eclipsis, indubitanter expectet. Nam si videri non poterit, hanc corruptionis innovationem in nullo timendam censemus.

⟨II.8⟩ ⟨Quo tempore hec accidant mala⟩

⟨S⟩ecundario Secundario] i. m. M autem tempus quo istius pestis renovatio accidere debeat, status etiam quantitatem sic perpende. Horas temporales temporales] BVV1; corr. ex temporas M (perhaps other hand) semper diversas et inequales secundum terrarum diversitatem in hora lunaris eclipseos esse constat. Et si sic frequenter accidat, similiter in Solis eclipsi, quamvis raro contingat, earumdem diversitatem non minus deprehendimus. Notata igitur eclipseos hora, quota fuerit hec in omni climate et eius climatis qualibet regione secundum ipsius terre latitudinem et eiusdem poli sublimationem eque notare movemus movemus] corr. ex momus M. Rectificandum etiam erit ascendens eiusque cardines firmandi, prout in nativitatibus fieri precipitur. Deinde inspiciendum erit quote hore recte sive naturales a principio eclipsis usque ad ipsius defectum fuerint. Quo tandem cognito in Solis eclipsi quot hore reperiuntur naturales, iminentis mali periculum tot annos durare dicemus. In lunari namque singulis horis rectis singulos menses tribuimus. Horam etiam qua hec que portendit eclipsis accidere debeant eclipsis signo cardo vicinior declarat. Si igitur signum quo fiat eclipsis in oriente fuerit, quia est videlicet ascendenti vicinius, hanc corruptionis pestem in quarto quarto] quatuor VV1 primis anni mensibus futuram denuntiat. Sed si medio celo propinquius extiterit, in sequentibus quatuor. Quod si ab occidentis occidentis] occidentibus V cardine minus remotum videbitur, in ultimis quatuor anni mensibus cavendum esse indubitanter portendit.

Modum etiam quantitatis ipsius, augmentum preterea sive diminutionem stelle etiam hore ipsius ministre, qua lumen medium eclipsis ingreditur, orientales aut occidentales, iuxta more et retrogradationis naturam et earum oppositione⟨m⟩ oppositionem] VV1 a Sole et secundum propria signorum loca plene insinuant. Eclipsis itaque dominus in oriente aut in mora discurrens augmentum in eo corruptionis genere designat. Occidentalis namque vel adustus aut Soli oppositus aut si potius naturalis minuatur cursus eius periculi quod minatur eclipsis, diminutionem ostendit.

⟨II.9⟩ ⟨Qua gente hec innovetur corruptio⟩

⟨T⟩ertius Tertius] V rursum cognitionis modus, quo videlicet genere que portendit eclipsis innovari debeant, secundum configurationis signorum quibus accidit proprietatem et formam, preterea secundum stellas tam mobiles quam fixas, quas in eclipsis loco et eius sequenti cardine locatas videmus, consistit.

Stelle igitur ille primo loco et principaliter futura denuntiant, que almudhir almudhir] almuchir B; almudehir V ⟨dicte⟩ dicte] V; i. m. M (perhaps other hand) plurima vel maiora dignitatis et virtutis insignia duobus in locis, eclipsis videlicet signo et signo sequentis