PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 99vb

Image not available

Argos nomine declaratur et inter figuras figuras] corr. ex figuralis M existens omnibus communiter aquaticis minatur. Rursum quotiens eclipsis signa tropica aut equinoctialia, sicut est Cancer estate, Libra autumpno et sic in ceteris, occupaverit, minora que prediximus reptilia in eisdem temporibus corruptio hec invadet. Hec namque significatio in hiis proprie que extra terram nascuntur, rebus scilicet aereis, apparebit. Vernali namque equnoctio arbores et fructus, sicut ficus et vinea et hiis similia, suo ortu destruerentur. Sed si in estivo tropico, Cancro scilicet, extiterit, fructus et semina peribunt Nilique exundatio circa Egyptios minuetur. Autumpnale igitur equinoctium optinente eclipsi semina et herbe et hiis similia deficient. In hyemali tropico olera, aves, pisces corrumpentur. Hec item signa predictorum aliam videntur gerere gerere] corr. ex gerrere M significationem. Equinoctialia enim enim] add. et del. figa M signa ecclesias et loca oratoria designant. Cum itaque eclipsis solstitialia sortitur signa, mores et consuetudines hominum transmutat et circa rerum mutationem et in hiis que de loco ad locum transferuntur pestis illa descendit. Nam dum fixa comprehendet, in edificia et edificiorum fundamenta et huiusmodi cetera hoc infortunium illabetur. Sed si bicorpora optineat signa, primates et reges concutiet. Si vero eclipsis dominus orienti insideat, eminens et publica corruptio corruptio] corr. ex corruptiao M pueros et adolescentes et que iuxta iuniores accidunt annos, rerum etiam fundamenta non relinqunt relinqunt] relinquit V; relinquet V1. Eclipsis item et eius dominus quotiens medium celum aut sibi affiniora complectantur, loca, templa, reges pestis hec et mediocres inficiet annos. Qui si in occidente fuerit, senes et veteranos et qui maiores adepti sunt annos involvet, morum etiam variationes innuit, sed et mortuos invadet.

Nos igitur huiusmodi corruptionis communiter magnitudinem in genus conveniens attendentes eclipticationis eclipticationis] corr. ex ecliptiationis M Solis et Lune quantitatem intueri iubemur, que si maxima fuerit, magnos, si minima, parvos minatur effectus. Iterum ex mansionibus stellarum que eclipseos dominatum optinent perpendere hec quidem non erit difficile. Si enim fuerint occidentales et circa vesperum eclipsi Solis existente ad ad] aut VV1 orientales ⟨et in mane⟩ et in mane] VV1, dum lunaris eclipsis videbitur, diminutionem significant. Si vero in oppositione que per dyametros discernitur, mediam rei significate parte⟨m⟩ partem] VV1 afficiet. Nam si orientales diluculo Solis eclipsi accedant accedant] corr. ex accedeant M aut occidentales in vespere, cum lunaris eclipsis innovabitur, future future] add. et del. in M corruptionis incrementum denuntiant.

⟨II.10⟩ ⟨De virtute et natura et cuiusmodi sit eventus horum et quid eclipsis portendat⟩

⟨Q⟩uartus Quartus] i. m. M itaque modus modus] add. et del. vid M huiusmodi videlicet innovationis ipsiusque nature et proprietatis index quo etiam gradu felice scilicet an adverso consistat. Qualiter etiam utrique,