In impedimentis et infirmitatibus corporis et anime nati pro domo sexta
Impedimentum autem seu pestilentia et infirmitas differunt in hoc quod impedimentum seu pestilentia proprie est amissio alicuius organi vel membri corporis irrecurabilis ad sanandum, ut sunt cecitas, t†…†ce oculi, surditas, amissio sensuum, paralisis et similia, sed infirmitas est dolor alicuius membri sine amissione eius quem faciunt planete mali inventi in locis ad ad] corr. ex aptes G hoc aptis. Secundum itaque Ptholomeum tractatu tertio, capitulo duodecimo: Ad sciendum impedimenta seu infirmitates nati debemus aspicere ad ascendens et septimam domum et sextam et ad planetas in his locis existentes et ipsa loca aspicientes, et precipue ad septimam et ad sextam. Et videre qualis sit status ambarum infortunarum, scilicet Saturni et Marti, respectu horum locorum. Nam cum utreque vel eorum altera respectu graduum ad loca predicta ascendetnium in ipso eodem loco vel in eius quarto vel opposito aspectu, 〈seu quoqcumque alio aspectu secundum Bonatum sine receptione〉, seu … receptione] add. i. m. G fuerint, impedimenta et infirmitates in ipso nati corpore contingentia evenire significabunt, maxime autem cum alterum vel utrumque luminare fuerit in angulis predictis, sive sint ambo in uno angulo sive in duobus oppositis angulis. Et tunc etiam non solummodo dant vim planetis infortunis quando ad eos angulos ascenderit talis infortuna post luminaria, sed etiam si ipse infortune precesserint ipsa luminaria vel etiam ipsos angulos seu cuspides orientis vel occidentis vel sexte domus. Hec est differentia in hoc secundum Haly in commento eiusdem textus. Sed aspiciendum est ad hec quinque loca, scilicet ascendens, septimam et sextam domus, et ad locum Solis et ad locum Lune, si aliquis eorum separatur ab infortuna vel vadit ad eam raptu firmamenti vel etiam motu proprio planetarum, quia tantum est unum quantum aliud. Est tamen maioris nocumenti ille qui vadit quam qui separatur ab infortuna. Et hec impedimenta et infirmitates erunt secundum quod significant signum ascendentis et signum 7, quia hec sunt super orizontem, et secundum quod significant signa in quibus stant ipsi significatores, et secundum naturam planetarum infortuna†rum† et loca infortunata, et planete participationem habentes de figura cum eis secundum doctrinam subsequentem. Gradus itaque recipiens impedimentum illud a planetis infortunis, sive sit de gradibus ascendentis sive de gradibus septime vel sexte domus et cetera, significat membrum in quo accidet tale nocumentum vel infirmitas vel utrumque, quia semper erit ipse gradus in termino alicuius planete et quo patietur membrum illius planete. Natura tamen ipsius impedimenti vel infirmitatis erit ex natura planete infortunantis illum gradum, quia ille planete sunt cause harum manerierum. Que autem membra quilibet planeta significet et quas infirmitates causet, Hermes supra folio quarto. Similiter que membra respiciant et quas infirmitates causent in quolibet signo, etiam Hermes supra folio primo. Impedimenta vero generaliter contingent et in maiori parte, cum infortunatrices stelle que sunt eorum occasio fuerint orientales 〈et fortes〉, et fortes] add. i. m. G infirmitates autem erunt, cum ipse fuerint occidentales seu debiles fuerint. Erit enim in altero oculorum visus amissio, cum Luna sola fuerit in predictis angulis fueritque in ipsa hora coniunctio vel preventio et Luna tunc infortunata fuerit per aliquam infortunarum. Vel si fuerit Luna in ascendente vel occidente habens aliquem aspectum cum Sole et ipsa infortunata et cum aliqua ex stellis nebulosis fuerit in uno circulo horario 〈vel si in quocumque aspcetu illarum fuerit secundum Bonatum〉, vel … Bonatum] add. i. m. G que scilicet sunt in Cancro, Leone, Scorpione vel Aquario, vel cum Plyadibus in Tauro, cum cum] followed by a blank space G in Cancro, et cacumine sagitte in Sagittario, Cauda quoque Scorpionis, et cum illis que sunt in circuitu crinis Leonis, necnon calbem in Aquario. Talis enim constellatio cecitatem in uno oculorum inducit vel infirmitatem in eo. Item cum Luna fuerit in aliquo angulorum infortunata per Martem solum orientalem vel per Martem et Saturnum simul orientales existentes et Luna ad eos applicante, vel si Sol fuerit in aliquo angulorum infortunatus ab his duabus infortunis, vel altera earum et Sol vadit applicandum eis, aut si Luna et Sol ambo sint coniuncti vel oppositi et ambo infortunati a Saturno et Marte, ita quod dans infortunium Soli sit matutinalis et Lunam infortunans sit vespertinalis, in utroque oculo impedimenta contingent vel infirmitates, ita quod si fortes fuerint, erit impedimentum, id est cecitas et fortassis oculi eruentur, si debilies fuerint, accidet eis scabies vel vulnus vel fluxus humorum aut tela venarum vel his similia. Per Martem quidem si ipse infortunator fuerit, visus amissio ex percussione vel ferro vel igne erit. Et si Mercurius cum eo participationem habuerit in figura, erit accidens futurum causa luctandi vel ludendi vel per equum currendi vel ei ab iniquis fiet. Saturnus autem 〈per se vel coniunctus Mercurio〉 per … Mercurio] add. i. m. G faciet hoc ex oculorum albugine vel frigitate aut iaculatione vel propter descensionem aquarum et humorum capitis ad oculos et his similia. Cum Venus in ascendente vel occidente fuerit et precipue in septima couniuncta Saturno vel si ei associata fuerit aspectu et Mars fuerit elevatus super Venerem vel aspexerit eam vel in oppositio eius fuerit, si figura fuerit masculini, filios non faciet, si femelle fuerit, aborsum faciet vel partum intempestivum. Similiter autem si Saturnus fuerit in ascendente vel occidente Venere ipsum aspiciente et Mars aspexerit Venerem ex quadrato vel oppositione vel cum ea coniunctus fuerit idem portendit. Quandoque etiam inde puerorum detruncationes ex utero matrum contingent, et hoc precipue si predicte constellationes fiant in Cancro, Virgine aut Capricorno, et Luna Marti tunc applicet ex parte orientes. Quod si Venus fuerit cum Saturno Saturno] followed by an uncertain crossed out word G in statu predicto et Mars super eam elevetur vel eam aspiciat ex oppositione et Venus tunc habuerit participationem cum Mercurio existente in hoc casu seu statu, natus erit castratus aut hermafroditus vel clausus de fundamento toto. Item quando Venus fuerit in statu predicto cum Saturno et Marte et aspexerit Solem et ipsa et ambo luminaria fuerint masculina et Luna occidentalis et Venus in hoc statu applicuerit infortunis, erit masculinus sine membris virilibus