PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 125

Facsimile

Caeterum quid iudicandum sit, cum multarum stellarum lumen miscetur, relinquemus prudentiae artificis tanquam periti sagittarii. Primum autem de universalibus, quae consideranda sunt in partu, dicam convenienti ordine cum quidem ex partu cognosci omnia possint, quae naturales causas habent; conducet autem et tempus conceptus cognoscere ad qualitates temperamenti ex consideratione conceptus, si quem curiosior scrutatio delectat.

⟨III.2⟩ De gradu ascendentis

Cum autem saepe dubitetur de prima et praecipua parte, videlicet de hora, qua foetus ex utero egressus est (nam solius astrolabii inspectio potest minutum horae ostendere), reliqua horarum signandarum instrumenta, quibus plurimi utuntur, saepe fallunt. Nam solaria errant, vel quia non sunt rite posita vel quia gnomones non recte ad meridianam lineam quadrant, aquatica vero non con