PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 137

Facsimile

quaeret, physica ratione de germanis et ex eadem matre natis sumet iudicium ex signo medii coeli et materno loco, hoc est excipiente Venerem interdiu et noctu Lunam; cum enim id signum et succedens significent matrem et eius liberos, erit idem fratrum locus. Si igitur beneficae illum locum adspiciunt, multos fratres praedicemus, coniecturam facientes a multitudine stellarum et ex signis refert enim, utrum sit una figura an bicorporea. Sin autem maleficae stellae supra hunc locum elevatae fuerint aut fuerint oppositae ex diametro, significabunt paucos fratres, adsumunt autem et Solem. Praeterea si in cardinibus fit oppositio et maxime si in ascendente sit Saturnus, significat primogenitis; sin autem Mars ibi erit, reliquis mortem minatur. Sed planetae datores fratrum, si iuxta mundi positum bene se habebunt, fratres dabunt forma et gloria praestantes; econtra vero, sordidos et obscuros. Sin autem maleficae stellae supra datri