PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 48

Facsimile

dientia loca, quae aequali spacio distant ab eodem vel utroque punctorum aequinoctialium, eo quod aequali temporis spacio oriuntur eosdemque describunt parallelos. Imperantia vero sunt in aestiva sphaerae parte, audientia vero in parte hyberna, quia Sol in aestiva parte longiores facit dies, in hyberna vero breviores.

⟨I.14⟩ De intuentibus et idem valentibus signis

Dicimus eiusdem inter se potentiae esse partes, ab uno vel utroque tropicorum aequaliter distantes sunt, enim aequalia spacia dierum et noctium et horarum quando Sol alterutra peragrat. Haec etiam intueri se mutuo dicuntur, et propter causas quas dixi, et quia utraque iisdem locis horizontis oriuntur et iisdem occidunt.

⟨I.15⟩ Inconiuncta

Inconiuncta vero et aliena dicuntur, quae nullam inter se familiaritatem habent, iuxta rationes dictas. Videlicet