PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filii Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10009 (olim Toledo 98-20) · 85v

Facsimile

paces, que est prima secta atque principalis rediens Ptholomeus eosdem in hac disciplina peritos nuncupat atque sapientes, ubi dicit ubi dicit] dicens B; Expositio add. B.: ‘Non est inquid sapientis unice et individualis operationis sive actus formam aperire, sicut nec est sentientis rei sentite sentite] sentire B. individualis formam recipere. Recipit tamen sive diiudicat formam in genere sibi congruentem. Et hoc est quasi de elemento et eius qualitate iudicare. Ut enim formam que est in actu et in anima simul pariterque significet impossibile est. Mentis itaque et animi deliberatio vel retractatio quasi elementum atque recipiens iudicatur. Erit igitur hec quedam iudicii forma ut in hoc negocio fit et pre similibus disciplinis inter certum atque ambiguum, ubi videlicet nature virtus potentior totius ambiguitatis nube detersa prorsus prorsus] proprius B. et fiducialiter adhesit et idem ipsum rei efficacia quasi serviendo attestatur.’

Expositio Expositio B] om. A.

Est autem forma unice et individualis operationis ea motus proprietas quam suscepit ab astris res in hoc mundo creata, generatio sit sit] finita B. sive corruptio, augmentum, diminutio, alteratio, secundum locum mutatio aut si quamlibet aliam motus speciem possibile sit repperiri. Quociens enim in recondictioni subiecta predictarum quelibet apparuerit operationis aut potius certitudinis nuncupatur forma. Nam que forma in eodem convenit genere ea est que ab eodem separatur in genere, cuiusmodi est duarum formarum in calore et frigore conveniencia. Non aliunde quidem est rectitudo et curvitas, nam et eo et eo] in ea B. sub quo continentur nomine meruerunt appellari etsi diverse fuerint quantitates. Est etiam certitudinis limes via que sui participant omnia aut que illam complectuntur expostulans certior quidem et firmior si omnia idem repperiri posse contigerit. Ex re item preterita aut prorsus futura nullum manere certitudinis argumentum. Amplius vel vel in subpunction A. mentis retractatio est ipsa inquisitio veritatis nulla argumenti argumenti] augmenti B. via precedente. Et hec est huius capituli sententia.

Quia ergo huius discipline scientia ex sensu et experimento componitur, sed etiam elementum sive potius radix ut hic discernitur et ad effectum pervenit materia est mobilis et quasi affluens multe diversitatis et que citius alternatur, nonnisi per viam certitudinis et constancie fidem ad eam paratur accessus fidem ad eam paratur accessus B] ad eam fidem paratus accensus A. et quod de hac erit iudicium ex rerum naturalium cogitatione manere creditur. Quare nec philosophus rerum secreta vestigans aut qui supra huiusmodi negocio sollicitus inquisitor accesserit non cum ea quam estimacio representat forma, verum cum ea que certitudinis est atque firmamentis firmamentis] firmitatis B., cum qua videlicet actor est actor et res facta est facta exordiri debet sermonem. Hoc autem in mente et cogitatione que et huius omniumque disciplinarum habet originem necessario repperitur.