PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filii Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10009 (olim Toledo 98-20) · 89r

Facsimile

dines. Oriencia officialium post eius cardines collocantur. Urbium quidem eius regni sub ipsarum fundatione oriencia quicquid ab hinc futurum est denunciat. Oriens item rege quolibet subintrante quid quid] que B. regno eius accidere debeat omnino exponit. Sub qualibet tunc lege indicta vel suscepta suscepta] subscepta B. oriens quid per ipsam eidem accidat urbi diiudicat.

Expositio

Signa cadencia sunt quorum nullum est cardo neque post cardinem. Hec autem 4 sunt numero: 12m scilicet et 3m, 6m atque 9m 12m scilicet et 3m, 6m atque 9m] 12 scilicet et 3a, 6a atque 9a B.. Hoc igitur apud omnes apud omnes repet. A. astrologos certum existimo existimo] extimo B.. Quod si forte accidat cuiuslibet natale oriens aliquem esse de cardinibus iriensis sub ipsius regni inicio – dum tamen sit qui nascitur ad quem dignitas regni pertineat – et si non non om. A. maximam, ei tamen minorem assequitur dignitatem. Unde antiquissimi reges subiectorum natalicia utrum dignitate aliqua mererentur beari diligentius observabant. Quod si forte nascentis oriens in 12⟨m⟩, 6⟨m⟩, 3⟨m⟩ vel 9⟨m⟩ 12⟨m⟩, 6⟨m⟩, 3⟨m⟩ vel 9⟨m⟩] 12a, 6a, 3a vel 9a B. fore contingeret in puericia capite plectebant ne regnantis insurgeret insurgeret] subgereret B. dictioni. Cuius item oriens aut cardo quilibet post cardinem incipientis regni fuerit, si inquam si inquam] non umquam B. regie dignitatis iudicetur ydoneus primatum aut officialium merebitur munus. Oriens rursum construende urbis est id signum sub cuius ortu primum eius iacuerit fundamentum illudque quod boni et mali civibus accidat indubitanter exponit. Oriens etiam rege quolibet inducto inducto] introducto B. eius regni potenciam de filiis necne que sit eorum inpotencia et quanta sit stabilitatem constanciam stabilitatem constanciam] stabilitas in constancia B. idem insinuat. Legis namque oriens id erit qua lex aliqua indicerit eiusque latores suscepti, ipsam ergo legis constanciam et quid sub ea ad eius usque eius usque] eiusque B. finem accidat omnino exponit.

⟨16⟩ Verbum 18m Verbum 18m B] om. A.

Quociens benivole locum metus in nativitate alicuius add. sup. lin. A. Loca metus sunt 22, 8, 6 add. in ext. marg. A. administrant de loco salutis id est a rebus a quibus noce expectatur salus add. sup. lin. A. adducunt infortunium. Si vero ea loca descipiant despiciant] respiciant B. scilicet metus loca and aspectu benivolo scilicet add. sup. lin. A. aut in ipsis ipse fortune add. sup. lin. A. commorentur, timori obviant. Nec aliter in 4 commixtionibus erit refferendum refferendum] reserandum B..

Expositio

Inquit non posse esse loca formidinis ut (?) fortune add. sup. lin. A. quin eadem fortunate vel infortunio administrent. Pari quoque modo fortunatorum loca benivolis aut malivolis administrari necesse est. Et hoc est quod superius 4 commixtiones appellat. Prima enim est ut dum loca metus benivole administrent unde salus erat inde adversitatem ut supra dictum est incuciunt ut si adversus eum vera que tamen noceant proferantur testimonia. Secunda vero est quatinus malivolis eadem loca administrantibus a perversis et violentis violentis] violentibus B. et qui penitus sunt infames ipsum expectet incommodum. Tercia namque ut si benivole fortunata loca administrent, ab honestis et condignis illud honoris atque probitatis suscipiet munus. Quarta demum est ut si locis fortunis fortunis] fortuitis B. malivole presint harum honoris dignitatem inprobi atque pessimi largientur. Amplius benivolarum in partem quamlibet harum 4 respectus prosperitatem exauget et malum diminuit. Si vero infortunia illuc respiciant mali nunciant incrementum dum fiat prosperitatis diminucio.

⟨17⟩ Verbum 19m Verbum 19m B] om. A.

Nati naturam et vitam eiusque actus prius quam