PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 109v

Facsimile

se apud Egyptios nominato Anun in nocte quam sequitur dies vigesimussecundus eius. Et fuit stella Veneris in mane super plurimum quod est longitudinis eius a Sole inventa posterior stella que est in extremitate ale meridionalis Virginis secundum quantitatem longitudinis Pleiadum aut minus illa parum secundum quantitatem stelle ipsius, et fuit visus cursus eius ac si esset ipse declinatus in meridie secundum quantitatem diametri lunaris unius. Et quia huius stelle fixe apud nos fuit locus in illa hora super 28 partes et medietatem et tertiam partis duodecime Leonis, ita quod fuit stelle Veneris locus super tertiam partis unius Virginis et fuit locus Solis per cursum suum medium super 17 partes et medietatem et tertiam partis et tricesimam partis unius Libre, ergo fuit plurimum quod est longitudinis eius matutinalis a cursu medio 47 partes et medietas et pars tricesima partis. Et consideravimus nos in anno vigesimoprimo annorum Adriani in mense nominato apud Egyptios Machur in die nono eius in prima hora noctis quam sequitur dies decimus stellam Veneris, et fuit in plurimo quod est longitudinis eius a Sole, et invenimus eam precedentem stellam septentrionalem stellarum quatuor que sunt quasi in quadrilatero post stellam sequentem que est super rectitudinem altioris partis Aquarii duabus partibus fere Lune quintedecime, et fuit stella visa ac si ipsa scintillaret. Et quia huius stelle fixe fuit locus in illa hora secundum numerationem nostram super viginti partes Aquarii, et propter illud fuit stella Veneris super decem et novem partes et tres quintas partis eius, et fuit locus Solis per cursum suum medium super duas partes et partem quintamdecimam unius partis Capricorni, tunc fuit in hac consideratione etiam longitudo que est longitudinis eius vespertine 47 partes et medietas et trigesima pars partis unius. Et duo puncta orbis signorum que sunt in medio inter decem et septem partes et medietatem et tertiam partis et partem trigesimam partis unius Libre, que fuerunt locus Solis in consideratione prima, et inter duas partes et partem quintamdecimam partis unius Capricorni, que fuerunt locus Solis in consideratione secunda, cadunt etiam quasi super partem vigesimamquintam Scorpionis et Tauri.

⟨X.2⟩ Capitulum secundum: In quantitate orbis revolutionis stelle Veneris

Per istas res invenimus quod longitudo longior et longitudo propinquior orbis eius egredientis centri in nostro tempore est super vigintiquinque gradus Tauri et Scorpionis. Postea secuti sumus illud secundum quod oportet inquirendo longiorem longitudinem que fuit eius a Sole cum fuit per motum suum medium in vigintiquinque partibus Tauri et in vigintiquinque partibus Scorpionis. Et invenimus in considerationibus que pervenerunt ad nos de considerationibus Taionis considerationem que fuit in anno tertiodecimo annorum Adriani in mense Athica apud Egyptios in matutino diei tertii in qua invenit stellam Veneris in plurimo quod est longitudinis eius a Sole. Et precedebat lineam rectam que transit per stellam antecedentem trium stellarum que sunt in capite Arietis et per stellam que est super pedem eius postremum parte una et duabus quintis partis. Et fuit longitudo eius a stella antecedente stellarum que sunt in capite Arietis propinqua duo longitudinis eius a stella que est super pedem eius. Et fuit locus stelle stellarum trium que sunt in capite Arietis in illa hora secundum numerationem nostram super sex partes et tres quintas partis Arietis, et eius longitudo ab orbe signorum in septentrione fuit septem partes et tertia partis. Et fuit locus stelle que est in pede postremo super quatuordecem partes et medietatem et quartam partis Arietis, et eius longitudo in meridie ab orbe signorum quinque partes et quarta partis. Fuit ergo locus stelle Veneris super decem partes et tres quintas partis Arietis, et fuit meridionalis ab orbe signorum secundum partem et medietatem. Et quia Solis per motum suum medium fuit locus in illa hora vigintiquinque partes et due quinte partis Tauri, fuit longitudo que est in ultima longitudine a cursu medio quadragintaquatuor partes et quatuor quinte partis unius. Nos consideravimus in anno vigesimoprimo annorum Adriani in mense nominato apud Egyptios Tobe in die secundo eius in prima hora noctis quam sequitur dies tertius stellam Veneris, et ipsam in plurimo quod est longitudinis eius a Sole. Et consideravimus ipsam cum duabus stellis que sunt in duobus cornibus Capricorni. Et vidimus locum eius super duodecem partes et medietatem et tertiam partis Capricorni. Et fuit locus Solis per motum suum medium super vigintiquinque partes et medietatem partis Scorpionis. Fuit ergo plurimum quod est longitudinis eius a motu medio in hac consideratione 47 partes et tertia partis. Et declaratum est quod longitudo longior est in vigintiquinque partibus Tauri et longitudo propinquior in vigintiquinque partibus Scorpionis. Et apparuit etiam quod orbis egrediens revolvens orbem revolutionis Veneris est fixus, propterea quod nos non invenimus in loco orbis signorum duas longitudines maiores que sunt super duo latera cursus medii coniunctas, neque minores duabus longitudinibus que sunt in Tauro coniunctis neque maiores duabus longitudinibus que sunt in Scorpione coniunctis. Et postquam iam explanavimus has res, sit orbis centri egredientis super quem movetur semper or