PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 35r

Facsimile

tione eorum in aliquo eorum que videntur. In Luna autem propter velocitatem sui cursus erit diversitas manifesta sensibilis, scilicet erit quasi tres quinte unius partis.

Ad hoc autem ut possimus dies convertere cum noctibus suis temporales diversos datos qui sunt in qualibet duarum medietatum duarum longitudinum, scilicet qui sunt a medietate diei aut a medietate noctis usque ad medietatem diei aut usque ad medietatem noctis, et facere eos dies medios equales, considerabimus quanta sit longitudo dierum cum suis noctibus que est inter locum primum notum, in quo fuit Sol, et inter locum eius secundum, ad quem pervenit in illis diebus cum noctibus suis, et in quo loco partium orbis signorum fuit, et ad quem pervenit per cursum medium et per cursum diversum. Deinde post hoc assumemus quod ex partibus erit inter duo loca per motum Solis diversum qui videtur et mittemus illud in tabulas elevationum sphere recte et considerabimus quot tempora equationis diei quibus celum mediatur sint coram ipsis. Deinde assumemus superfluum quod erit inter illa tempora inventa et inter partes motus medii et videbimus quantitatem illius superflui, quota scilicet pars sit unius hore equalis, et servabimus ipsam. Cum ergo fuerit numerus temporum maior longitudine partium motus medii, addemus illud numero dierum cum noctibus suis positorum. Et cum ille fuerit minor, minuemus ipsum ex numero dierum. Quod ergo provenit post augmentum vel diminutionem est quod comprehensum est et conversum ex diebus diversis in dies equales cum noctibus suis. Per hos ergo dies comprehensos equabis computationem Lune per motum suum medium, qui est in tabulis Lune. Et ex hoc manifestum est nobis quod cum voluerimus convertere dies medios equales cum noctibus suis in dies temporales diversos cum noctibus suis, assumemus augmentum illorum temporum aut diminutionem ipsorum et operabimur per ipsum secundum conversionem eorum que narravimus. Fuit autem locus in quo fuit Sol secundum computationem nostram in principio annorum Nabuchodonosor in prima die mensis Thut, qui est ex mensibus Egyptiorum, in media die per motum eius medium, sicut iam ostendimus ante hec parum, in quadragesimoquinto minuto prime partis Piscis et per motum suum diversum in tertia parte et octavo minuto Piscis fere.

Expleta est dictio tertia Almagesti Ptolemei Pheludiensis.

Cum addideris super annos Iazdaiart One could equally read Iamdaiart. Paris, BnF, lat. 14738 (55v, line 5) reads Iazdaiart too. The Greek text does not contain the annex to chapter 3. et menses et dies eius 955 annos et tres menses, erunt qui proveniunt anni Alexandri, per quos intravi in canonem Theonis Alexandrini. Et cum addideris annis Iazdaiart One could equally read Iamdaiart. Paris, BnF, lat. 14738 (55v, line 7) reads Iazdaiart too. The Greek text does not contain the annex to chapter 3. et mensibus eius et diebus 1379 annos et tres menses, erunt qui provenerint anni Nabuchodonosor, qui sunt anni per quos intrabis in hunc librum.

Ferie annorum
Feria
Primus dies annorum Alexandri
2
Primus dies annorum Philippi
1
Primus dies annorum Nabuchodonosor
4
Primus dies annorum diluvii
5
Primus dies annorum Arabum
5
Primus dies annorum Iazdaiart One could equally read Iamdaiart. Paris, BnF, lat. 14738 (55v, line 15) reads Iazdaiart too. The Greek text does not contain the annex to chapter 3. regis Persarum
3
Primus dies annorum Diocletiani
5
Reductio erarum
Anni
Menses
Dies
Quod addunt anni Alexandri super annos Christi
311
3
2
Quod est inter annos Philippi et annos Iazdaiart One could equally read Iamdaiart. Paris, BnF, lat. 14738 (55v, line 11) reads Iazdaiart too. The Greek text does not contain the annex to chapter 3.
955
3
0
Quod est inter annos Philippi et annos Arabum
945
3
26
Quod est inter annos diluvii et annos Iazdaiart One could equally read Iamdaiart. Paris, BnF, lat. 14738 (55v, line 13) reads Iazdaiart too. The Greek text does not contain the annex to chapter 3.
3735
10
23
Quod est inter annos Nabuchodonosor et annos Iazdaiart One could equally read Iamdaiart. Paris, BnF, lat. 14738 (55v, line 14) reads Iazdaiart too. The Greek text does not contain the annex to chapter 3.
1379
3
0
Quod est inter annos Alexandri et annos Arabum
932
9
17
Quod est inter annos Christi et annos Arabum
621
6
15