PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 44r

Facsimile

gitudine quidem 123 partes et 22 minuta et in diversitate 103 partes et 35 minuta. Cum ergo minuerimus illud ex loco Lune in tempore medio eclypsis secunde, scilicet unumquodque ex suo relativo ei proprio, erit quod remanebit locus Lune medius in primo annorum Nabuchodonosor in prima die mensis Thot in media die in longitudine quidem in 11 parte et 22 minutis Tauri et in cursu diversitatis a longitudine longiore orbis revolventis in 268 partibus et 49 minutis. Et manifestum est quod longitudo que est inter Solem et Lunam est 70 partes et 37 minuta. Iam enim ostensum est quod locus Solis fuit in eo tempore quadragesimumquintum minutum Piscis.

⟨IV.9⟩ Capitulum nonum: De scientia equandi revolutiones Lune medias in latitudine et loca eius

Revolutiones quidem motuum Lune in longitudine et diversitate et loca eius sunt sicut iam equavimus ea per hec capitula. In latitudine autem dico primum quod erravimus cum nos operati fuimus sicut operatus est Abrachis et putavimus quod Luna numerat orbem sui sexcentis et sexaginta vicibus fere et numerat circulum umbre bis et semis secundum quantitatem longitudinis medie in applicatione Lune et Solis in coniunctione et oppositione. Cum enim fuerit illud positum ita et fuerit quantitas declinationis orbis Lune declivis nota, erunt termini divisionum eclypsium noti. Nos namque cum acceperimus longitudines eclypticas, inveniemus ex magnitudine tenebrarum Lune in tempore medio eclypsis veritatem revolutionum amborum nodorum in latitudine in orbe a motibus declivi. Per quantitatem enim qua iam ostensum est nobis ex diversitate et cognovimus motus revolutionum quidem verarum. Similiter inveniemus loca revolutionum in latitudine in temporibus mediis eclypsium et superfluitatem qua superfluit Luna in tempore quod est inter duas eclypses post revolutiones integras. Nunc autem iam accepimus capitula pulchra inventa absque illis capitulis que nobis sufficiunt et non indigemus aliquo eorum quorum premisimus narrationem in comprehensione quesiti. Quibus quidem ostendimus quod illud quod nos comprehendimus ex cursu latitudinis propter magnitudinem tenebrarum et longitudines et illos modos falsum est et erroneum et equavimus ipsum per hoc. Et similiter fecimus in modis Saturni et Iovis, ubi inquisivimus et novimus quasdam res que non fuerunt assumpte secundum veritatem suam, quoniam invenimus in fine nostrarum considerationum non esse dubitationem. Iam vero opus est investigatoribus huius scientie cum inquisitione veritatis secundum veritatem et valde caute in ea cum perscrutatione et studio ne removeant equationem modorum precedentium tantum quos posuerunt antiqui per illud quod invenerunt ex considerationibus veris, in quibus non est dubitatio, verum removeant et equent errorem si fuerit in aliquo eorum que ipsi posuerunt, et neque abhorreant illud neque verecundentur ex eo. Quoniam res cui refertur hec scientia est ex rebus celestibus altis, scilicet ex rebus Dei altissimi et gloriosi, et ex virtutibus eius, quamvis non sint eorum equationes ipsorum tantum, sed sint ex equationibus aliorum, que sint veratiores et certiores. Modos vero quibus declarabitur unumquodque eorum que narravimus dicam post hunc locum libri Almagesti in propriis locis eorum. Nunc autem, ut illud sit secundum ordines suos, reiterabo sermonem in declaratione cursus Lune in latitudine, cuius capitulum est quemadmodum narrabo.

Primum quidem inquirimus in equatione cursus Lune medii, qui est orbis revolventis in orbe declivi, duas eclypses lunares ex eclypsibus scriptis apud nos in quibus non sit dubitatio inter quas fuit ex longitudine temporis propter quam fuit quantitas magnitudinis tenebrarum Lune in eis equalis, et fuerunt etiam ambe in uno duorum nodorum, et fuit egressus Lune in utraque earum terra aut a parte septentrionis aut a parte meridiei, et fuit longitudo Lune etiam a longitudine sua longiore in unaquaque earum una. Cum enim illud ita fuerit, erit longitudo centri Lune necessario in unaquaque duarum eclypsium in parte una a nodo uno equalis. Quapropter erit cursus Lune verus, qui est in tempore quod est inter duas considerationes, continens revolutiones integras in latitudine. Et fuit prima duarum eclypsium quas accepimus, cuius consideratio fuit in Babilonia in anno trigesimoprimo annorum Darii primi tertio die transacto mensis Coe, qui est unus mensium Egyptiorum, cuius mane fuit dies quartus, in medio hore sexte. Et manifestum est quod in illa hora eclypsata fuit ex Luna a parte meridiei quantitas duorum digitorum. Secunde autem eclypsis consideratio fuit in Alexandria, que fuit in nono annorum Adriani decimoseptimo die transacto mensis Machur, qui est unus mensium Egyptiorum, cuius mane fuit dies decimusoctavus, ante medietatem noctis tribus horis et tertia et quinta hore equalis. Et eclypsata fuit de Luna in illa hora sexta diametri eius a parte meridiei. Et fuit transitus Lune in latitudine in nodo caude in unaquaque duarum eclypsium. Si ergo illud ita fuerit, comprehenditur causa eius ab omnibus modis. Sed eius longitudo est propinqua equalitati in utraque eclypsi aut est inferior medio parum ad longitudinem propinquiorem. Et illud declaratur nobis ex eo cuius iam precessit ostensio in diversitate. Et quia cum Luna fuerit eclypsata a parte meridiei, erit centrum Lune ad partem septentrionis orbis signorum, tunc manifestum est quod in unaquaque duarum eclypsium fuit antecessio centri Lune a nodo caude equalis. Sed in