PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 90v

Facsimile

titudinem earum in duo media et duo media secundum veritatem, et perveniam cum duabus lineis ad medietatem cuiusque duarum armillarum, et dividam unum duorum laterum que sunt a duobus lateribus linee cuiusque duarum armillarum, et dividam etiam duas medietates duorum circulorum a loco sectionis eorum in 180 partes. Cum ergo fecerimus illud, erit minor armilla ipse orbis descriptus semper super duos polos equationis diei et super duos polos orbis signorum et etiam super duo puncta duorum tropicorum super hanc amplitudinem divisam quam diximus. Et faciemus in medio in oppositione apud duas extremitates duarum sectionum duo foramina et ponemus in eis duos clavos apud duos polos sphere quos accepimus in sphera duos polos orbis signorum donec sit armilla revoluta per totam superficiem sphere. Ut autem assumamus principium stellis fixis, propterea quia non est secundum veritatem ut signemus duo puncta duarum equalitatum et duo puncta duorum tropicorum secundum veritatem orbis signorum in sphera quando non fuerit eius quod consideravimus longitudo de stellis fixis nisi ab hoc puncto, signabimus luminosiorem et splendidiorem earum, scilicet eam que est in ore Canis, et est Asehere Alahabor. Demonstrabitur ergo eius locus ab orbe descripto super angulos rectos orbis signorum ex parte prima, que est principium divisionum, et eius longitudo ab orbe medii signorum est iste partes posite in latitudine ad partem poli meridiani. Et similiter demonstrabitur locus cuiusque stellarum fixarum secundum quod sequitur in libro. Signabimus notam nostram. Et revolvatur armilla super duos polos orbis signorum. Cuius portio altera est divisa. Quotiens ergo revolverimus partem superficiei lateris divisi ad notam orbis signorum, erit longitudo illius partis a principio numerorum qui sunt portionis in qua est Canis sicut numerus partium longitudinis stelle quesite in longitudine a Cane secundum quod est in libro. Postea cum nos pervenerimus ad revolvendam notam lateris divisi, erit longitudo etiam eius ab orbe medii signorum sicut longitudo stelle in libro secundum quod narratum est aut ad polum septentrionalem aut ad polum meridianum ab orbe signorum. Super illum ergo locum signabimus locum stelle. Et preparabimus post illud et colorabimus spheram colore citrino decenti mensuratione et secundum quod simile est. Et sequemur quantitates que opponuntur unicuique stellarum fixarum in libro. Alteratio vero formarum figurarum cuiusque signorum declarabitur secundum quod est facilius per lineas tantum continentes stellas intrinsecas in illa figura. Et istarum linearum color non sit multum contrarius colori totius sphere, ut non simus negligentes utilitatem significationis eius neque sit quod ponitur de diversitate colorum destruens similitudinem exempli secundum veritatem et sit nostra consideratio exemplar quo exemplificetur. Et servatio nostra facilior nobis erit cum nos consideraverimus ipsum. Et accipiemus ea in eo per nostram considerationem illius in exemplo spherico et imaginatione movente stellas. Et quia iam premisimus modum loci Almaiarati secundum quod sequitur etiam illud quod declaratum est ex narrationibus locorum et figurarum et spissitudinum et raritatum et sectionum in eo quod est inter illud, tunc componamus armillam maiorem duarum armillarum, que est orbis meridiei, super armillam minorem continentem spheram super duos polos qui sunt sicut duo poli orbis equationis diei. Et hec duo puncta sunt in armilla maiore, que est orbis meridiei, apud duas extremitates etiam duarum sectionum medietatis circuli, et sunt lateris divisi quod est super terram. Et sunt duo puncta opposita fixa et in armilla minore descripta super polos amborum orbium apud duas extremitates duorum arcuum, quorum longitudo ab unoquoque duorum polorum orbis signorum oppositorum est partes declinationis, scilicet 23 partes et 51 minutum. Et remanent apud sectiones duorum orbium loca parva in quibus sunt foramina ad componendum quod componimus. Latus vero armille maioris divisum et manifestum est quod ipsum semper est equale orbi meridiei descripto super duo puncta duorum tropicorum. Et oportet ut preparemus in omni hora et opponamus per ipsum illi parti partium orbis signorum cuius longitudo partium que sunt inter ipsam et inter principium Canis ex partibus que sunt in illa hora est longitudo Canis a puncto tropici estivi, sicut fuit in principio regni Antonini duodecem partes et tertia. Orbem vero meridiei erigamus erectum super horizonta que est in basi. Et sit superficies eius que videtur divisa in duas medietates. Et sit possibile ut revolvatur supra superficiem sui ipsius, ut possimus in omni hora elevare polum septentrionalem ab horizonte secundum quantitatem partium que sunt in orbe meridiei proprietatis cuiusque arcuum climatum. Et non ingrediatur super nos diminutio postquam non est possibile ut firmemus in sphera orbem equationis diei et duos tropicos. Postquam enim fit latus meridiei divisum, punctum quod est in medio inter duos polos equationis diei, cuius longitudo ab unoquoque eorum est nonaginta partes, et est quarta, est in potentia equalis puncto equationis diei, et duorum quidem punctorum cuiusque quorum longitudo ab hoc puncto et a duobus lateribus est vigintitres partes et quinquagintaunum minutum, que sunt declinatio, est potentia cuiusque potentia duorum tropicorum, eius quidem quod est ad septentrionem puncti tropici estivi et eius quod est ad meridiem puncti tropici hyemalis, donec nos, cum revolverimus revolutionem primam ab oriente ad occidentem ad latus orbis meridiei divisum, possimus com