dem a loco solari, noctu vero a parte ex diametro obversa in signorum consequentia, secundum propositi climatis ascensiones, eamque, cui numerus occurret, partem tum oriri pronunciabimus. Quod si eam partem quae supra terram in meridiano consistit circulo deprehendere libet, temporales omnino horas quae a praeterito meridie ad datam elapsae sunt horam in propria horae unius tempora multiplicantes numerum procreatum producemus ἐκβαλοῦμεν, quod etiam dirigemus dicere solent i. m. P a loco Solis in consequentia secundum eas quae in sphaera recta sunt ascensiones, et in quam numerus inciderit partem, illa tum temporis in meridiano versabitur circulo. Similiter De invenienda zodiaci parte, quae in meridiano super terram consistit circulo i. m. P autem ex parte oriente eam capiemus, quae in meridiano super terram consistit circulo, inspecto scilicet in proprii climatis tabella collectionis numero qui orienti adiacet parti. Demptis enim omnino quadrantis ab eo temporibus 90, comperiemus ex collectione quae in sphaerae rectae tabella notatur partem e regione numeri positam in meridiano tum temporis versari circulo. Contra Ἀνάπαλιν i. m. P vero ab ea quae coeli super terram medium tenet orientem rursus deprehendemus partem, observato in sphaerae rectae tabella collectionis numero qui parti adscriptus est coeli medium occupanti. Illi enim additis omnino iisdem rursus 90 temporibus, considerabimus
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 34r