quae ad complendum duos rectos angulos restant partium erit 66 9′. Sit item meridianus quidem circulus ABGD, atque aequinoctialis semicirculus AEG, zodiaci vero BFD, ita ut ipsum quidem F autumnale supponatur punctum, BF autem peripheria sit primum unius duodecimae partis, ut pote Virginis, atque B punctum, initium scilicet Virginis. Polo rursus B, intervallo autem latere quadrati describatur semicirculus ITEC, sitque investigandus qui sub CBT angulus. Cum itaque ABGD meridianus tum per AEG, tum per IEC polos descriptus sit, quadrantis est quaelibet harum BI, BT et EI peripheria. Ob descriptionem autem ratio subtensae dupli arcus BA ad subtensam dupli arcus IA composita est tum ex ratione subtensae dupli arcus BF ad subtensam dupli TF et ratione subtensae dupli arcus TE ad subtensam dupli EI. Atqui ex iis quae supra demonstravimus duplicatus arcus BA partium est 23 20′, quaeque ei subtenditur recta partium 24 16′, geminatus vero AI arcus partium est 150 40′, eique subtensa recta partium 117 31′. Ac rursus duplicata FB peripheria partium est 60, quaeque ei subest recta partium 60, geminatus vero FT arcus partium 120, eique subtensa recta partium 103 55′ 23′′. Si rursum igitur a ratione 24 16′ ad 117 31′ subducamus rationem
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 37r