subtensam dupli arcus EA, partium 31 11′ 23′′ ad 97 4′ 56′′, quumque eadem fere ratio sit 38 34′ ad 120, subtensa vero dupli arcus EA partium sit 120, concluditur subtensam quoque dupli arcus ET earundem esse partium 38 34′. Quare duplum etiam arcus ET partium quidem erit 37 30′ proxime, horarum autem aequinoctialium 2 cum semisse. Quod erat demonstrandum. Ex eisdem vero causis dabitur etiam EI horizontis peripheria De invenienda rursus horizontis peripheria, quam latitudinem ortus eclipticae vocant i. m. P. Nam et data ratio subtensae dupli arcus FA ad subtensam dupli arcus AB composita est ex ratione subtensae dupli arcus ET ad subtensam dupli arcus TI, quae et ipsa data est et ratione subtensae dupli arcus IE ad subtensam dupli arcus EB, ita ut, cum data sit EB, relinquatur etiam ipsius EI magnitudo. Perspicuum est autem, De aliis zodiaci segmentis i. m. P etiam si hybernae conversionis punctum I non sumas, sed aliam quamlibet circuli portionem, iisdem rationibus datum etiam iri utramque ET, et EI peripheriam. Iam enim per obliquationis tabellam expositae sunt nobis meridiani peripheriae quae a singulis eius circuli qui per medium signorum est partibus et circulo aequinoctiali intercipiuntur, hoc est quae arcui IT sunt similes. Unde etiam consequetur ut partes zodiaci quae ab iisdem designantur parallelis, hoc est quae aequaliter distant ab eodem tropico
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 8v