PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 104v

Facsimile

medio, scilicet longitudo que est inter ipsum et inter stellam. Cum enim illud repertum fuerit, ex eo cuius premisimus declarationem necessarium erit ut sit locus longitudinis longioris orbis centri egredientis ipsum punctum quod est inter duos transitus. Accepimus ergo in hoc considerationes paucas, propterea quod huius applicationis rara est certificatio secundum veritatem et neque erit illud nisi in rarissimo tempore. Sed tamen istis considerationibus est possibile declarare hoc: Consideravimus nos in anno sextodecimo annorum Adriani sextodecimo die transacto mensis Phemenut, qui est unus mensium Egyptiorum, in vespere quod sequitur dies septimusdecimus stellam Mercurii cum instrumento stellarum, et invenimus tunc maiorem longitudinem eius a transitu medio Solis, et fuit visa tunc per duo foramina quando consideravimus ipsam cum stella Aldebaran lucida in parte una in longitudine Piscis. Sed in hoc tempore posito fuit locus transitus Solis medii novem partes et medietas et quarta partis Aquarii. Fuit ergo longitudo maior eius vespertina a loco transitus medii Solis 21 partes et quarta partis. Et consideravimus in anno decimooctavo annorum Adriani decimooctavo die transacto mensis Athica, qui est mensis Egyptiorum, mane diei deciminoni hora matutinali stellam Mercurii cum instrumento stellarum, et ipsa in longitudine maiore fuit visa subtilis occulta, et visa fuit tunc per ambo foramina quando consideravimus eam cum stella Aldebaran lucida in decimaoctava parte et medietate et quarta partis in longitudine Tauri. Sed in hoc tempore fuit locus transitus Solis medii decem partes Geminorum. Fuit ergo hic etiam longitudo eius maior matutinalis a transitu Solis medio equalis illis partibus, scilicet 21 partibus et quarte partis. Et quia transitus stelle medius fuit in una duarum considerationum in novem partibus et medietate et quarta partis Aquarii et in consideratione altera in decem partibus Geminorum et punctum quod est inter has duas considerationes de punctis orbis medii signorum est super partem decima Arietis diminuta octava parte unius, ergo super hunc locum fuit tunc diametrus que transit super longitudinem longiorem. Et etiam consideravimus in anno primo annorum Antonii viginti diebus preteritis de mense Athica, qui est ex mensibus Egyptiorum, mane die vigesimiprimi hora vespertina stellam Mercurii cum instrumento stellarum apud maiorem longitudinem eius que fuit a transitu Solis medio, et fuit visa tunc per duo foramina quando consideravimus eam cum stella cordis Leonis in septem partibus Cancri in longitudine. Sed in hoc tempore fuit locus transitus Solis medii decem partes et medietas partis Geminorum. Fuit igitur longitudo eius vespertina a transitu Solis medio vigintisex partes et medietas partis. Et similiter etiam consideravimus in anno quarto annorum Antonii decem et octo diebus preteritis mensis Phemenut, qui est ex mensibus Egyptiorum, matutino diei deciminoni hora matutinali stellam Mercurii cum instrumento stellarum, et ipsa etiam in longitudine sua maiore. Fuit ergo tunc visa per duo foramina quando consideravimus eam cum stella Anchus nominata cor Scorpionis in tredecem partibus et medietate partis Capricorni. Sed in hoc tempore fuit locus transitus Solis medii in undecim partibus Aquarii. Ergo hic etiam est longitudo maior matutinalis a transitu Solis medio equalis illis partibus, scilicet vigintisex partibus et medietate partis. Et quia fuit in una duarum considerationum transitus stelle medius in decem partibus et medietate partis Geminorum et in consideratione altera in decem partibus Aquarii et punctum quod est inter eas orbis medii signorum est in decem partibus et quarta partis Libre, ergo super hunc locum fuit tunc diametrus que transit super longiorem longitudinem. Ex istis autem considerationibus invenimus longiorem longitudinem super decem quidem partes Arietis et super decem partes libre fere. Sed ex considerationibus antiquis in quibus fuerunt longitudines maiores invenimus eam in septem partibus horum duorum signorum, sicut iam poterit qui voluerit ut meditetur in hoc et in eius simili ex eo quod diximus ante facere. In anno namque vigesimotertio secundum quod dixit Dionysius vigesimoprimo die transacto mensis Ydros fuit stelle splendide vehementer lucide que est orientalis in Capricorno et cuius longitudo ad septentrionem est quantitas trium diametrorum lunarium fixe locus secundum principia nostra, scilicet que sunt a punctis duorum tropicorum et duarum equalitatum in vigintiduabus partibus et tertia partis, scilicet in cauda Capricorni. Et manifestum est quod secundum quantitatem illius longitudinis fuit locus stelle Mercurii et fuit locus Solis medius decem et octo partes et sexta sexra M. partis Aquarii. Tempus namque quod fuit in anno quadringentesimo et octuagesimosexto annorum Nabuchodonosor decimoseptimo die transacto mensis Changuat, qui est ex mensibus Egyptiorum, in matutino diei decimioctavi ante diem parum. Et fuit longitudo maior matutinalis a loco Solis medio vigintiquinque partes et medietas et tertia partis. Et nos non invenimus secundum veritatem longitudinem magnam vespertinam equalem huic longitudini in aliqua considerationum que pervenerunt ad nos. Nos tamen invenimus longitudinem equalem huic longitudini per duas considerationes fere secundum hunc modum quem narro. In hoc namque anno vigesimotertio secundum verbum Dionysii in die quarto mensis Taurini in hora noctis prima fuit linea que transit super duo cornua Tauri diminuta quantitate trium diametrorum lunarium, et iam estimabatur in transitu eius quod longitudo eius ad meridiem fuit maior tribus diametris lunari