PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 89v

Facsimile

do a latere quod est ad partem orientis est pars una. Et stelle que est super extremitatem hastule longitudo a latere quod est ad partem occidentis est due partes. Locus autem stelle que sequitur Vulturem Volantem est spissus parum, et locus reliquarum est rarior. Et post illud fit Almaiarati ad Gallinam. Latus autem quod sequitur occidentem et septentrionem separat stella que est in humero meridiano Galline et stella que est sub eo in illa ala et due stelle que sunt super pedem eius meridianum per arcus. Et latus quod sequitur orientem et meridiem separat stella que est in extremitate canne meridionalis pedis eius. Et continet duas stellas que sunt sub hac ala et sunt egredientes a forma. Et earum longitudo ab hoc latere est due partes fere. Quod autem est ex partibus suis que sequuntur hanc alam est spissius parum. Et quod est post illud coniungitur huic cingulo et multum est spissius et est quasi videatur principii alterius et videtur inclinatum ad finem cinguli alterius, et est ei apud ipsum separatio, et est coniunctum, a latere quidem quod sequitur meridiem est coniunctum huic cingulo quod diximus nunc et est multum rarum in loco applicationis. Deinde incipit spissitudo post separationem que est apud cingulum aliud a stella lucida que est in radice caude Galline et ab involutione occulta que est in genu eius septentrionali. Postea redit et inspissatur paulatim paulatim usque ad stellam que est super genu meridianum. Deinde rarificatur paulatim usque ad locum Pilei inflammati. Postea separatur latus quod sequitur septentrionem per stellam meridianam trium que sunt in Galero et per stellam que sequitur tres. Et egrediuntur ex Almaiarati duo rami, quorum unus est ad partem septentrionis et orientis et alter ad partem meridiei et orientis. Deinde post hoc continet Almaiarati totum Habentem palmam illinitam preter stellam que est in extremitate pedis. Latus autem quod sequitur meridiem terminat stella que est in capite Habentis palmam illinitam. Sed latus quod sequitur septentrionem terminat stella que est in pede sedis et in naso cruris Habentis palmam illinitam. Relique autem stelle que sequuntur Palmam illinitam sunt in Almaiarati. Eius vero quod est apud latera est superficiens rarior. Quod autem est in medio Habentis palmam illinitam, videtur spissitudo eius longa. Et post illud continet Almaiarati partes dextras Poli. Deinde etiam terminat latus rarum quod est in parte septentrionis stella egrediens a genu dextro Inflammati sola. Et terminat latus spissum quod est ad partem meridiei stella lucida que est super latus eius dextrum, et due stelle que sunt ex tribus que sunt a parte meridiei ab eo sequentes, et in Inflammato etiam involutio nebulosa que est in capulo, et stella que est super caput eius, et stella que est super humerum eius dextrum, et stella que est super cubitum eius dextrum, et quadrilaterum quod est super genu eius dextrum, et etiam stella que est illius coxe que sunt in medio Almaiarati. Stella autem que est in cavilla dextra est intus parum in latere meridiano. Et post illud transit cingulum super Alaioc, et demonstratur eius amplitudo rara parum. Et stella que est super humerum dextrum, que dicitur Alaioc, et nominatur Hircus, et due stelle que sunt in brachio dextro occidentales a contactu lateris orientalis septentrionalis Almaiarati et stella parva que est super pedem sinistrum revolutionis caville terminat latus meridianum occidentale. Sed stella que est super pedem dextrum est intus in hoc latere quantitate medietatis partis. Et due stelle opposite que sunt super brachium eius sinistrum, et nominantur duo Hedi, sunt in medio cinguli. Deinde post hoc transit Almaiarati super pedes Geminorum, et spissitudo eius multum longa que videtur apud stellas que sunt in extremitate pedis Geminorum. Stellam autem que sequitur ex tribus que sunt sub pede Alaioc dextro que sunt super lineam rectam et stellam que sequitur ex duabus stellis que sunt in loco illo audacis, et est nomen loci Romane Calurus, et stellam que est in septentrione ex quattuor stellis que sunt in extremitate manus eius comprehendit latus antecedens Almaiarati. Stella vero lucida que est sub manu Pastoris dextra et stella que est in extremitate pedis sequentis Gemini sunt intra latus sequens quantitate partis unius fere. Stelle autem que sunt in residuo extremitatis pedum sunt in medio Almaiarati. Et in hoc quidem loco declinat cingulum ab Asehere, idest Cane Minore Algameisa, et ab Asehere Alahabor. Ab Algameisa quidem tota declinat ad orientem et est extra Almaiarati absque parvo. Ab Alahabor autem declinat ad partem occidentis, et etiam tota est propinqua ad hoc ut sit extra Almaiarati. Ad stellam vero que est super duas aures Canis, et est Asehere Alahabor, pervenit cingulum crescendo, cuius extremitas est similis nubibus. Stella autem que sequitur eam post in collo Canis est propinqua contactui cinguli. Et stella que est super caput Canis, ipsa sola est egrediens, et eius longitudo a latere orientali est due partes et medietas fere. Omnis vero amplitudo huius loci rarescit paulatim paulatim et attenuatur. Et post hoc transit Almaiarati super Navim. Et stella septentrionalis que precedit stellas que sunt in revolutione clypei qui est in pectore eius cum oppositione lateris cinguli quod sequitur occidentem et stella que est in medio clypei et due stelle vicine opposite que sunt sub eo et stella lucida que est in extremitate transtri quod est in costato navis et stella media trium que sunt in temone minuuntur paulatim a contactu illius stelle. Stella vero septentrionalis trium que sunt in saranhe, idest in ligno Navis, terminant latus orientale. Et stella lucida que est sub revolutione sequente que est in transtro est extra huius la