PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 127r

Facsimile

rimus ex eo quod aggregatur, et est 466 partes et 50 minuta, partes longitudinis, et sunt 283 partes et 33 minuta, proveniet nobis eius longitudo in illa hora eadem in diversitate etiam a longitudine longiore in orbe revolutionis 183 partes et 17 minuta. Et quia in hora huius considerationis quam intendimus, et fuit in anno quingentesimo et decimonono perfecto a tempore Nabuchodonosor in mense Tobi in die quartodecimo eius in prima hora noctis, demonstratum est quod eius longitudo fuit a longitudine longiore in orbe revolutionis 183 partes et 17 minuta in hora habitudinis tertie, et fuit in anno octingentesimo et octuagesimotertio a tempore Nabuchodonosor in mense Mesure in die vigesimoquarto eius in medietate diei, et fuit eius longitudo ab ea 174 partes et 44 minuta, tunc manifestum est quod in tempore quod est inter duas considerationes, et comprehendit trecentos et sexagintaquatuor annos et ducentos et decem et novem dies et medietatem et quartam diei, mota fuit stella Saturni post revolutiones integras in diversitate 351 partibus et 27 minutis. Et fortasse erit hec summa etiam que aggregatur ei ex partibus superfluitatis in tabulis quas premisimus et narravimus cursus motuum mediorum, quoniam fuit etiam cursus medius in die Ionum One could equally read Ionun. Paris, BnF, lat. 14738 (179v, line 14) reads Ioini(m/n) or Iomi(m/n) or Ionu(m/n). This name does not appear in the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 543, line 9 from the bottom). per has easdem rectificatus, quia divisimus partes que aggregantur ex numero revolutionum et ex superfluitate per numerum dierum qui aggregantur in eo quod est inter duas considerationes.

⟨XI.8⟩ Capitulum octavum: In descriptione radicis motuum stelle Saturni revolubilium

Et quia tempus quod est a primo annorum Nabuchodonosor a die prima mensis Thuth a medietate diei ad horam considerationis antique dicte est quingenti et decem et octo anni Egyptii et centum et trigintatres dies et quarta diei et in hoc tempore superfluunt ex partibus in longitudine 216 partes et 10 minuta et in diversitate 147 partes et 15 minuta, tunc si nos minuerimus has duas superfluitates ex duabus radicibus dictis in consideratione, proveniet etiam nobis in illa hora nota in comprehensionibus sive in radicibus radix stelle Saturni per motum suum medium in longitudine super 26 partes et 43 minuta Capricorni et in diversitate super 33 partes et 5 minuta a longitudine longiore in orbe revolutionis eius. Et propter illud idem erit longitudo longior in orbe egredientis centri in 14 partibus et 10 minutis Scorpionis. Et iste sunt res quarum intendimus inventionem.

⟨XI.9⟩ Capitulum nonum: Qualiter proveniant cursus veri propter motus revolubiles secundum semitas linearum

Et secundum istas res easdem declaratur nobis quod cum convertentur res et fuerint duo arcus duarum revolutionum, scilicet arcus qui est orbis egredientis centri quem comprehendit motus equalis et arcus qui est orbis revolutionis dati, tunc iam preparata erit protractio cursuum stellarum secundum visum facili studio per semitam linearum. Et illud quia si nos descripserimus formam superficialem in qua sint orbis egredientis centri et orbis revolutionis et produxerimus in ea duas lineas RBT et EBH, tunc quando fuerit cursus medius in longitudine datus, scilicet angulus ARB, erit angulus AEB datus, et erit angulus EBR, scilicet angulus HBT, datus in duabus radicibus simul secundum quas operamur propter res quarum premisimus narrationem et declarationem. Et propter illud etiam erit proportio linee BE ad lineam que est a centro orbis revolutionis data. Et cum posita fuerit stella verbi gratia super punctum K orbis revolutionis et coniuncte fuerint linee EK et BK et fuerit arcus TK datus, producemus super lineam EBH a stella K perpendicularem KL, producemus a puncto quod est super stellam, et est punctum K, perpendicularem super lineam EBH, sicut produximus hic perpendicularem KL. Ergo angulus HBK totus erit datus. Et propter illud erit proportio linee KL ad lineam LB et ad lineam BK et ad lineam EB data. Et illud est manifestum. Et sequitur ex eo ut sit proportio linee EL totius ad lineam LK data. Oportet ergo propter illud, cum fuerit angulus LEK datus, ut proveniat nobis angulus AEK totus etiam datus. Et ipse comprehendit longitudinem que videtur a longitudine longiore stelle.

⟨XI.10⟩ Capitulum decimum: In modo faciendi tabulas diversitatis stellarum

Ut autem non sit nobis necesse in hora omni numerare cursus qui videntur per semitas linearum mensurabilium, quamvis hoc modo tantum verificetur quesitum ex eo (sed secundum ipsum operari est difficile et prolixe acceptionis cum necesse fuerit agere illud quod est ex eo numeratum et preparatum ex eo cuius cursus est mensurabilis), studuimus facere tabulas cuiusque quinque stellarum erraticarum quam facilioris acceptionis potuimus et propinquioris, preter hoc perscrutationis vehementis et subtilis, comprehendentes diversitates earum parti