PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 110r

Facsimile

bis revolutionis Veneris circulus ABG circa diametrum AG, et ponam super ipsam centrum orbis egredientis centri punctum D, et centrum orbis signorum punctum E, et punctum A punctum quod est sub vigintiquinque partibus Tauri, et punctum G punctum quod est sub vigintiquinque partibus Scorpionis, et signabo circa duo puncta A et G duos orbes revolutionis equales, super quos sint R et H, et protraham lineas ER et EH contingentes eos, et continuabo lineas duas AR et GH. Et quia angulus AER, cum fuerit apud centrum orbis signorum, subtenditur plurimo quod est longitudinis huius stelle in longitudine sua longiore, et summa illius secundum quod narravimus est 44 partes et quatuor quinte partis, et est iste angulus secundum partes quidem quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 44 partes et 48 minuta, et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes est 89 partes et 36 minuta, ergo erit arcus qui est super lineam AR 89 partes et 36 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum AER ortogonium est 360 partes, et chorda eius, que est linea AR, 84 partes et 33 minuta fere secundum partes quibus AE subtendens est 120 partes. Et secundum hoc exemplum, quia fuit angulus HEG longitudo que est plurimum quod est longitudinis in longitudine propinquiore et iam posita est etiam 47 partes et tertia partis, erit hic angulus etiam secundum partes quibus quatuor recti anguli sunt 360 partes 47 partes et 20 minuta, et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes est 94 partes et 40 minuta. Erit ergo arcus qui est super lineam HG 94 partes et 40 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum GEH ortogonium est 360 partes, et eius chorda, que est linea GH, erit 88 partes et 13 minuta fere secundum partes quibus linea EG subtendens est 120 partes. Ergo secundum partes quibus linea GH, scilicet equalis linea AR, que est a centro orbis revolutionis, est 84 partes et 33 minuta et linea AE est 120 partes erit linea EG 115 partes et minutum unum. Et manifestum est quod linea AG tota erit secundum illud 235 partes et minutum unum et linea AD, que est medietas eius, est 117 partes et 30 minuta fere. Et remanet linea DE, que est inter duo centra, due partes et 30 minuta. Erit ergo secundum illas partes quibus linea AD, que est a centro orbis egredientis centri, est 60 partes linea DE, que est inter duo centra, pars una et quarta partis fere et linea AR, que est a centro orbis revolutionis, 43 partes et sexta partis. Et illud volebamus ostendere.

⟨X.3⟩ Capitulum tertium: In scientia proportionum egressionis orbis egredientis centri que est stelle Veneris a centro

Et quia non fuit manifestum utrum motus orbis revolutionis huius stelle sit circa punctum D, accepimus hic etiam duas longitudines in ultimo magnitudinis in duabus partibus oppositis in unaquaque quarum fuit cursus Solis medii longitudo a longitudine longiore quarta circuli. Fuit itaque nostra consideratio unius earum in anno decimooctavo annorum Adriani in mense Pharmoti apud Egyptios in die secundo eius in nocte quam sequitur dies tertius. Et fuit stella Veneris in matutino huius noctis in plurimo quod est longitudinis eius a Sole. Et consideravimus ipsam cum corde Scorpionis. Et fuit locus eius super undecem partes et medietatem et tertiam et partem duodecimam partis unius Capricorni. Et fuit locus Solis in illa hora per cursum suum medium super vigintiquinque partes et medietatem partis Aquarii. Fuit ergo plurimum quod est longitudinis matutinalis a cursu medio quadragintatres partes et medietas et pars duodecima partis unius. Et fuit consideratio nostra altera in anno tertio annorum Antonii in mense Pharmoti apud Egyptios in die quarto eius in vespere noctis quam sequitur dies quintus. Fuitque in hoc vespere stella Veneris super plurimum quod est longitudinis eius a Sole. Et consideravimus ipsam cum Aldebaran. Et invenimus locum eius super tredecem partes et medietatem et tertiam partis Arietis. Et fuit locus Solis per cursum suum medium super vigintiquinque partes et medietatem Aquarii. Fuit ergo longitudo maior vespertina a cursu medio 48 partes et tertia. Et quia iam planas feci has res, sit diametrus que transit per longitudinem longiorem orbis centri egredientis linea ABG, et ponam ut punctum A sit punctum quod est sub vigintiquinque partibus Tauri, et punctum B centrum orbis signorum, sitque nostra intentio ut inveniamus centrum circa quod dicimus esse motum orbis revolutionis equalem, sitque illud punctum D, et producam ab ipso lineam DE secundum angulos rectos super lineam AG ad hoc ut sit longitudo cursus medii orbis revolutionis a longitudine longiore quarta circuli, sicut fuit in duabus considerationibus, et inveniatur super lineam DE centrum orbis revolutionis in duabus considerationibus quas diximus, et sit punctum E, et signemus circa ipsum orbem revolutionis RH, et protraham a puncto B duas lineas contingentes ipsum, sintque linee BR et BH, et coniungam lineas BE et ER et HE. Et quia in cursu medio quem narravimus posita est maior longitudo matutinalis a cursu medio quadragintatres partes et medietas partis et pars duodecima partis unius et longitudo maior vespertina 48 partes et tertia partis, ergo angulus RBH totus est 91 partes et 55 minuta secundum partes quibus