PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 149v

Facsimile

⟨XIII.6⟩ Capitulum sextum: In numeratione motuum stellarum quinque erraticarum in latitudine

Et quia sunt iste res secundum quod narravimus, tunc illud quo procedemus in numeratione harum stellarum quinque in latitudine est secundum quod ego narrabo. In stellis quidem tribus, scilicet Saturno et Iove et Marte, mittemus longitudinem equatam ad numeros tabule stelle que est eius propria, stelle quidem Martis illum numerum equatum eundem, et stelle Iovis postquam minuerimus ex eo viginti partes, et stelle Saturni postquam addiderimus ei 50 partes. Deinde considerabimus quod est coram ipso ex minutis in tabula quinta latitudinis et firmabimus ipsum. Et secundum hoc exemplum mittemus numerum equatum diversitatis ad illos numeros eosdem, et quod fuerit coram ipso ex superfluitate in latitudine, si fuerit longitudo equata in areis quindecem primis, quod fuerit ex illo in tabula tertia, et si fuerit in areis aliis, que sunt post eas, quod fuerit ex illo in tabula quarta, multiplicabimus in minuta que firmavimus, et quod provenerit nobis est summa elongationis stelle ab orbe signorum. Tunc si fuerit quod acceptum est ex superfluitate latitudinis non assumptum nisi ex tabula tertia, in septentrione, et si non fuerit acceptum nisi ex tabula quarta, in meridie. Veneris vero et Mercurii mittemus prius numerum diversitatis equate ad numeros qui sunt in tabula propria stelle earum. Deinde considerabimus quod fuerit coram ipso in tabula tertia et in tabula quarta ex latitudine et firmabimus quod fuerit ex ea in tabula tertia et in tabula quarta, unumquodque per se et secundum suum modum, excepto eo quod est in tabula quarta stelle Mercurii, nam et nos considerabimus. Si enim fuerit longitudo equata in areis quindecem primis, minuemus ex eo decimam eius, deinde firmabimus ipsum, et si fuerit in areis que sunt sub eis, addemus ei illam partem eandem, postea firmabimus ipsum. Deinde post illud addemus super longitudinem equatam semper in stella quidem Veneris nonaginta partes et in stella Mercurii ducentas et septuaginta partes. Deinde reiciemus revolutionem unam si fuerit nobis aggregatum illud, et quod provenerit mittemus ad illos numeros eosdem, et secundum quantitatem eius quod fuerit coram illo numero ex minutis in tabula quinta accipiemus ex partibus firmatis in tabula tertia, et quod fuerit firmabimus ipsum latitudini. Quod si fuerit longitudo cum augmento narrato in areis quindecim primis et si fuerit numerus diversitatis equate in areis quindecim primis, in meridie, et si fuerit in areis que sunt post eas, in septentrione. Quod si ceciderit numerus longitudinis quem diximus in eo quod est sub areis quindecim primis ex areis et fuerit numerus diversitatis quem diximus in areis quindecim primis, in septentrione, et si ceciderit in eo quod est post eas ex areis, in meridie. Deinde post illud etiam tendemus ad longitudinem equatam, ad illam quidem que est Veneris eandem absolute, Mercurii vero postquam addiderimus ei centum et octuaginta, et mittemus eam ad illos numeros eosdem, et secundum quantitatem eius quod fuerit coram illo numero etiam ex minutis in tabula quinta accipiemus ex eo quod firmavimus in tabula quarta, et quod provenerit firmabimus in latitudine. Quod si fuerit, quemadmodum diximus, longitudo que missa fuit cadens in areis quindecim primis, tunc si fuerit longitudo equata diversitatis in eo quod est infra centum et octuaginta partes, in septentrione, et si fuerit plus centum et octuaginta partibus, in meridie. Quod si fuerit numerus longitudinis quem diximus cadens in areis que sunt sub quindecim areis et fuerit numerus diversitatis in eo quod est infra centum et octuaginta partes, in meridie, et si fuerit plus centum et octuaginta partibus, in septentrione. Deinde post illud tendemus ad hec minuta eadem etiam que invenimus mittendo longitudinem secundo, et accipimus ex eis secundum quantitatem partis qua ipsa sunt ex sexaginta partibus, et eius quod provenerit in Venere accipiemus semper sextam et firmabimus in septentrione, et in Mercurio semper accipiemus medietatem et quartam et firmabimus in meridie. Hoc igitur opere sciemus comprehensionem nostram horum numerorum trium quos firmavimus secundum cursum suum qui videtur per considerationem ad orbem signorum. Et ita est operatio in latitudine.

⟨XIII.7⟩ Capitulum septimum: In apparitionibus stellarum quinque erraticarum et occultationibus earum

Et quia iam precessit scientia accipiendi recessionem stellarum quinque in latitudine, tunc iam remansit complementum eius quod est necessarium etiam ad scientiam rei apparitionum stellarum et occultationum earum que sunt secundum loca earum a Sole. Iam enim cadit in eis, quemadmodum ostendimus etiam in scientia scentia M. rei stellarum fixarum, ut earum longitudines a Sole in orbe signorum sint inequales secundum modos diversos in apparitionibus earum et occultationibus earum propter causas plures. Quarum prima est quoniam magnitudines earum sunt inequales, et secunda quoniam declinationes orbis signorum sunt super orbes dissimiles, et tertia propter cursus earum in latitudine. Ergo propterea imaginati fuimus etiam duas portiones duorum circulorum ex maioribus circulis, quarum una est horizontis, et est portio AB, et altera orbis signorum, et est portio GD, et posuimus