PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 116r

Facsimile

rea quod visa fuit stella super lineam GN in habitudine tertia, et fuit locus eius secundum quod invenimus per considerationem super duas partes et 34 minuta Sagittarii, et ostensum fuit quod angulus GNR, et est apud centrum orbis signorum, est 52 partes et 56 minuta secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, fuit ergo locus longitudinis propinquioris in orbe egredientis centri, que est super punctum R, super 25 partes et 30 minuta Capricorni, et locus longitudinis longioris super partem condiametralem ei, et est vigesimaquinta pars et trigesimumquartum minutum Cancri. Si enim descripserimus circa centrum G orbem revolutionis Martis, supra quem sint M, K, L, et protraxerimus lineam TGM, proveniet nobis in tempore habitudinis tertie cursus medius orbis revolutionis a longitudine longiore in orbe egredientis centri 135 partes et 39 minuta, propterea quod angulus GTR iam ostensum est quod est partes residue ad complendum semicirculum, et sunt 44 partes et 21 minutum, et provenit cursus medius stelle a puncto M, quod est longitudo longior in orbe revolutionis, scilicet arcus MK, 171 partes et 25 minuta. Et propterea quod angulus TGN iam fuit ostensum quod est octo partes et 35 minuta secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, et fuit hic angulus apud centrum orbis revolutionis, tunc arcus KL, et est ille qui est a stella ad longitudinem propinquiorem, et est punctum L, erit secundum istas partes octo partes et 35 minuta. Erit ergo arcus qui est a puncto M, et est longitudo longior, ad stellam super quam est punctum K illud quod remanet ad complendum semicirculum, sicut narravimus, et est 171 partes et 25 minuta. Iam ergo demonstratum est nobis cum ceteris que declarata sunt quod in tempore habitudinis tertie, scilicet in anno secundo annorum Antonii in mense Athica apud Egyptios in die duodecimo eius in nocte quam sequitur dies tertiusdecimus ante medietatem noctis duabus horis equalibus fuit stella Martis in intentione que nominatur longitudo elongatio eius per motum suum medium a longitudine longiore in orbe egredientis centri 135 partes et 39 minuta, et fuit eius longitudo in diversitate a longitudine longiore in orbe revolutionis 171 partes et 25 minuta. Et iste sunt res quas intendimus invenire.

⟨X.8⟩ Capitulum octavum: In declaratione quantitatis orbis revolutionis Martis

Et quia iam sequitur illud ut demonstrem proportionem orbis revolutionis, tunc inveniam propter illud considerationem in qua consideravimus hanc stellam quasi post tres dies ab habitudine tertia, scilicet in anno secundo annorum Antonii in mense Athica apud Egyptios in die quintodecimo eius in nocte quam sequitur dies decimussextus ante medietatem noctis tribus horis equalibus, propterea quod medians celum secundum considerationem fuit vicesima pars Libre. Et erat Solis per medium cursum suum locus tunc super quinque partes et 27 minuta Geminorum. Ergo consideravimus Ascimech Alahazel et invenimus eam in loco qui pertinet ei. Et vidimus locum stelle Martis super partem unam et tres quintas partis Sagittarii. Et in illa hora eadem vidimus longitudinem eius etiam a centro Lune posterius partem unam etiam et tres quintas partis. Et fuit in illa hora cursus Lune medius in quatuor partibus et viginti minutis Sagittarii, et eius cursus verificatus fuit in 29 partibus et 30 minutis Scorpionis, propterea quod fuit eius longitudo a longitudine longiore in orbe revolutionis 92 partes, et eius cursus qui videtur fuit in principio Sagittarii. Fuit ergo ex hoc modo etiam locus stelle Martis conveniens ei qui repertus fuit tunc per considerationem super partem unam et 36 minuta Sagittarii. Et manifestum est quod fuit eius longitudo a longitudine longiore precedens 53 partibus et 54 minutis. Et illud quod comprehendit tempus quod fuit inter habitudinem tertiam et inter hanc considerationem ex partibus longitudinis in longitudine quidem est una pars et 32 minuta et in diversitate quidem pars una et 21 minutum fere. Si ergo nos addiderimus illud super locos duos quos declaravimus in hac habitudine tertia, inveniemus longitudinem stelle Martis fuisse in hora huius considerationis in longitudine quidem super 137 partes et 11 minuta a longitudine longiore in orbe egredientis centri et in diversitate super 172 partes et 46 minuta a longitudine longiore in orbe revolutionis. Postquam igitur explanate sunt he res, tunc sit orbis egredientis centri qui revolvit centrum orbis revolutionis supra quem sint A, B, G circa centrum D, et diametrus eius sit ADG, et ponam super ipsam centrum orbis signorum, punctum E, et centrum orbis egredientis centri maioris exitus, punctum R, et describam circa punctum B orbem revolutionis, supra quem sint B, N, K, et protraham lineas RKBH et ENB, et protraham a duobus punctis D et E super lineam RB duas perpendiculares EL et DM, et ponam ut stella sit supra punctum T orbis revolutionis, et producam lineas duas ET et BD, et protraham super lineam ET, cum producetur secundum rectitudinem a puncto B, perpendicularem BS. Et quia stelle fuit longitudo a longitudine longiore in orbe centri egredientis 137 partes et 11 minuta, tunc angulus BRG etiam secundum partes quidem quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes est 42 partes et 49 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes