PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 35v

Facsimile

⟨IV⟩

Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio quarta libri Almagesti undecem capitulis rite fabricata succedit.

Capitulum primum: Ex quibus considerationibus oporteat esse investigationem Lune

Capitulum secundum: De scientia temporum revolutionum Lune

Capitulum tertium: De scientia dividendi motus Lune medios

Capitulum quartum: De positione tabularum in quibus sunt motus lunares medii

Capitulum quintum: De duobus modis, scilicet modo centri egredientis et modo orbis revolutionis, in motibus Lune significantibus rem unam

Capitulum sextum: De demonstratione diversitatis motus lunaris prime singularis

Capitulum septimum: De equatione medii cursus Lune in longitudine et diversitate

Capitulum octavum: De scientia loci motuum Lune mediorum in longitudine et diversitate

Capitulum nonum: De equatione cursus Lune medii in latitudine et principio sui

Capitulum decimum: De positione computationis et tabularum diversitatis Lune singularis

Capitulum undecimum: Quod quantitas diversitatis Lune non est propter diversitatem duorum modorum, sed propter diversitatem computationis et fallacie estimationis in sermone Abrachis

⟨IV.1⟩ Capitulum primum: Ex quibus considerationibus oportuit esse investigationes Lune

Iam narravimus et demonstravimus in dictione que est ante hanc totum quod contingit in motu Solis. Et postquam voluimus incipere post illud secundum quod sequitur loqui de motu Lune, vidimus quod primum per quod oportet nos inquirere illud ex considerationibus est ut non sit illud secundum tentationem, sed quidem in comprehensione illius totius oportet ut assumamus demonstrationes que non sunt ex longitudine temporum tantum, sed sunt ex ea et ex horis in quibus etiam fuerunt eclypses lunares. Per has namque tantum reperiuntur loca Lune secundum veritatem. In toto enim quod videtur ex aliis considerationibus, scilicet que sunt aut ex loco Lune a stellis fixis in cursu suo aut propter instrumenta aut propter eclypses Solis, possibile est ut sit error magnus propter diversitatem aspectuum lunarium. In comprehensione autem partium illius et divisionum eius per illas considerationes et per considerationes alias comprehenditur illud. Longitudo enim que est inter spheram Lune et inter centrum terre non est equalis longitudini orbis signorum, ita ut sit quantitas magnitudinis terre apud ipsum sicut punctum. Necessarium est ergo ut non sit linea que producitur a centro terre, quod centrum est orbis signorum, et transit supra centrum Lune usque ad partes orbis signorum, ad quem considerantur vere transitus omnium stellarum secundum sensum in omni hora, equalis linee que producitur a loco faciei terre, scilicet linee aspectus oculorum, que producitur usque ad centrum Lune, supra quam videtur Lune transitus visibilis. Cum ergo fuerit Luna supra summitatem capitis consideratoris, tunc tantum erunt due linee una, scilicet que protrahitur a centro terre et ab aspectu consideratoris usque ad centrum Lune et usque ad orbem signorum. Sed cum fuerit Luna inclinata quolibet modo a summitate capitis consideratoris, diversificabunt se due linee et secabunt se secundum quantitatem declinationis Lune. Quapropter non erit cursus Lune visibilis equalis vero. Quoniam visus movetur et deprimitur ad locum post locum diversum a locis orbis signorum, quos separant linee que transeunt per centrum terre super quem cadunt visus secundum quantitatem angulorum qui sunt ex declinatione earum linearum et sectione earum. Ex hoc igitur accidit in eclypsibus Solis, que sunt propter transitum Lune et tegumentum Solis ab oculis cum ceciderit in umbra pineali que est inter oculos et inter Solem, ut fiant tenebre diverse a principio sui usque ad finem eius neque sint secundum habitudinem unam in omni loco, neque in magnitudine neque in temporibus, propter causas quas prediximus, quod Luna per eas cooperit Solem et erunt que ex eo cooperiuntur loca diversa corporis eius. In eclypsibus autem lunaribus nihil eorum accidit que contingunt propter diversitatem aspectuum lunarium. Aspectus enim oculorum non est causa eorum que accidunt Lune ex eclypsi. Luna autem non illuminatur nisi a lumine Solis. Sol ergo semper illuminat supra totam medietatem sphere eius oppositam Soli, et in quibusdam temporibus videtur tota Luna plena lumine, quoniam medietas sphere eius illuminata est tunc tota inclinata nobis facie eius ad nos versa. Cum autem fuerit oppositio Lune et Solis, in qua erit casus eius in umbra terre pineali, cuius revolutio semper est contraria revolutioni Solis, tunc tenebrabitur et minuetur ex lumine eius secundum quantitatem qua cadit in