PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 75r

Facsimile

Ex eis vero que prediximus fit apud nos notum quod sphera stellarum fixarum habet motum localem ad partem successionis signorum secundum hanc quantitatem quam nominavimus. Post hoc autem oportet ut aspiciamus an super duos polos orbis equationis diei sit iste motus an super duos polos orbis medii signorum declivis. Iam ergo possibile est ut declaretur illud propter elongationem in longitudine. Orbes enim magni descripti super duos polos unius horum duorum orbium secabunt arcus diversos ex unoquoque eorum si non fuerit elongatio in longitudine, scilicet in longitudine huius temporis parva omnino. Erit ergo diversitas que est propter hanc causam cuius premisimus narrationem non sensibilis. Plurimum vero quo declaratur illud nobis fuit transitus earum in latitudine tunc et in nostro tempore. Non enim videntur nisi comitari semper longitudinem illam in latitudine a quocunque duorum orbium fuerit, scilicet ab orbe equationis diei aut ab orbe medii signorum. Manifestum est igitur quod motus sphere stellarum fixarum non est nisi super duos polos orbis signorum. Sed Abrachis etiam iam vidit quod motus earum est super duos polos orbis declivis. Ipse namque narravit in libro suo De motu locali punctorum duorum tropicorum et duarum equalitatum etiam quod Aschimech Inermis non removetur a longitudine sua in latitudine non solum ab orbe equationis diei, sed etiam ab orbe medii signorum ex eis que consideravit Timocharides et ex suis considerationibus, et quod longitudo eius ad meridiem ab orbe signorum fuit due partes in principio illius et in fine illius. Et propter illud in libro suo Super numerum dierum anni non scripsit nisi motum qui est super duos polos orbis medii signorum. Cum eo tamen est dubitatio, sicut ipse dixit, propter hoc quod considerationes que fuerunt secundum tempus Timocharidis non sunt credite, quoniam fuerunt cum instrumento magno valde, et non fuit diversitas que fuit in anno quod est inter duo tempora magna ut ea comprehenderetur certitudo eius cuius inquiritur comprehensio et verificatio. Nos vero, postquam invenimus certitudinem considerationis Aschimech Inermis in prolixiori illius temporis et maiore fere omnium stellarum fixarum, tunc vere et certe dico quod earum motus est super duos polos orbis declivis. Nos enim iam invenimus longitudines in latitudine cuiusque earum ab orbe medii signorum in orbe magno descripto super duos polos eius per considerationes nostras et illas longitudines longitudinem unam continere ab eo quod scripsit et collegit Abrachis, aut diversitas que est inter ea est parva et secundum quantitatem que, si pretermissa fuerit, non impediat in considerationibus. In longitudinibus autem que sunt ab orbe equationis diei in orbe magno descripto super duos polos eius per considerationes non invenimus quod comprehendimus per considerationes nostras conveniens ei quod comprehendit Abrachis per considerationes suas scriptas secundum modum unum. Neque invenit Abrachis quod ipse comprehendit per considerationes suas conveniens ei quod comprehenderunt homines temporis Timocharidis. Hoc ergo est plurimum quod apud nos firmavit quod longitudines longitndines M. earum in latitudine ab orbe medii signorum in orbe magno descripto super duos polos eius sunt longitudines une. Iam vero reperiuntur stelle que sunt in medietate sphere que est a puncto tropici hiemalis ad partem puncti vernalis et ad punctum tropici estivalis ad septentrionem semper in longitudine antiqua ab orbe equationis diei, et reperiuntur stelle alie, que sunt in medietate altera secundum contrarium eius quod est in hac medietate. Et que earum sunt propinquiores duobus punctis equationis diei sunt maioris diversitatis, et que earum sunt propinquioris duobus punctis duorum tropicorum sunt minoris diversitatis. Et est quantitas longitudinis illius secundum quantitatem longitudinis eius in longitudine. Et similiter portiones que sequuntur orbem medii signorum sunt aut ad septentrionem aut ad meridiem ab orbe equationis diei. Et ut per pauca quorum acceptio est propinqua firmetur quod diximus, firmabimus in unaquaque duarum medietatum sphere quas diximus quod scriptum est de longitudinibus earum in latitudine ab equatione diei in orbe magno descripto super duos polos eius secundum quod posuerunt illi antiqui qui fuerunt secundum tempus Timocharidis et secundum quod posuit Abrachis et secundum quod nos posuimus ex eis que nos comprehendimus per illum modum. Stellam autem lucidam que est in Vulture Volante Timocharides scripsit se invenisse ad partem septentrionis ab equatione diei elongari quinque partibus et quattuor quintis partis. Et similiter dixit Abrachis. Et nos iam invenimus ea quinque partibus et medietate et tertia. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit medium Pleiadum ad partem septentrionis ab equatione diei 14 partibus et medietate partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit illud 15 partibus et sexta partis. Nos autem invenimus 16 partibus et quarta partis. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit lucidam ex Aldebaran ad partem septentrionis ab equatione diei elongari octo partibus et medietate et quarta. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam novem partibus et medietate et quarta partis. Nos vero invenimus eam undecem partibus. Et scripsit Arsatilis quod ipse reperit stellam lucidam et splendidam que est in Alhaioch, et Alhaioch nominatur Caper, ad partem septentrionis elongari ab equatione diei 40 partibus. Et scripsit Abrachis quod invenit eam 40 partibus et duabus quintis partis. Nos vero invenimus eam 41 parte et sexta partis. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit stellam lucidam que est in humero antecedente Geminorum et est audax ad partem septentrionis elongari ab equatione diei parte et quinta partis. Et scripsit Abrachis