PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 14r

Facsimile

dietas partis. Cum ergo fuerit transitus Solis et ipse in his 159 partibus, erit declinatio umbre gnomonum ad partem meridiei in medietatibus dierum. Et cum fuerit transitus Solis et ipse in 201 partibus residuis, erit declinatio umbre gnomonum ad partem septentrionis in medietatibus dierum. Et erit in hoc loco umbra equalitatis quattuor partes et tertia partis et tertia quarte partis vicinius secundum quantitatem qua erunt gnomones 60 partes. Et erit umbra estivalis 21 partes et tertia partis vicinius, et umbra hiemalis 32 partes vicinius.

De tertia

Linea autem equidistans tertia est in qua longitudo diei longioris est 12 hore et medietas hore. Et elongatio eius ab equatione diei est 8 partes et 25 minuta, descripta supra Chaalingir Filisolitus. Ipsa quoque est ex lineis in quibus declinat umbra meridiei ad duo latera. Et obumbrat Sol supra summitatem capitum eorum bis in anno. Et neque gnomones habebunt umbram in medietatibus dierum cum fuerit spacium Solis a tropico estivali ad utrasque partes 69 partes fere. Quapropter cum fuerit transitus Solis et ipse in his 138 partibus, erit declinatio umbre gnomonum ad partem meridianam in medietatibus diei. Et cum fuerit transitus eius et ipse in 222 partibus residuis, erit declinatio umbre ad partem septentrionis. Et erit in hoc loco umbra equalitatis 8 partes et medietas et tertia partis, et umbra estatis 16 partes et medietas et tertia quarte partis fere, et umbra hiemis 37 partes et medietas et tertia et tertia quinte partis fere.

De quarta

Linea equidistans quarta est in qua longitudo diei longioris est 12 hore et medietas et quarta hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 12 partes et medietas partis, descripta supra Chaalingir Filisolitus. Et ipsa etiam est ex lineis in quibus declinat umbra meridiei ad utraque latera. Et obumbrat Sol supra summitatem capitum eorum qui sunt sub ea bis in anno. Et neque gnomones in medietatibus diei habebunt umbram cum fuerit elongatio Solis a tropico estivali ad utrasque partes 57 partes et due tertie partis. Quapropter cum fuerit transitus Solis et ipse in his 115 partibus et tertia partis, erit declinatio umbre gnomonum ad partem meridiei. Et cum fuerit transitus Solis et ipse in 244 partibus et duabus tertiis partis residuis, erit declinatio umbre gnomonum ad partem septentrionis. Et erit umbra equalitatis 13 partes et tertia partis fere, et umbra estatis 12 partes et tertia quinte partis fere, et umbra hiemalis 44 partes et sexta partis fere.

De quinta

Linea equidistans quinta est in qua longitudo diei longioris est 13 hore. Et eius elongatio ab equatione diei sedecim partes et 27 minuta, descripta supra insulam Maros. Que etiam est ex lineis in quibus umbra meridiei ad utraque latera declinat. Et obumbrat Sol supra summitatem capitum eorum qui sunt sub ea bis in anno. Et neque gnomones in medietatibus diei habent umbram cum fuerit elongatio Solis a tropico estivo ad duas partes 45 partes. Quapropter cum fuerit transitus Solis et ipse in his 90 partibus, erit declinatio umbre gnomonum ad partem meridiei. Et cum fuerit transitus Solis et ipse in 270 partibus residuis, erit declinatio umbre ad partem septentrionis. Et erit umbra equalitatis 17 partes et medietas et quarta partis, et umbra estiva septem partes et medietas et quarta partis, et umbra hiemalis 51 partes.

De sexta

Linea vero equidistans sexta est in qua longitudo diei longioris est 13 hore et quarta hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 20 partes et 14 minuta, descripta supra Thebatin. Que etiam est ex lineis in quibus umbra meridiei declinat ad utraque latera. Et obumbrat Sol supra summitatem capitum eorum qui sunt sub ea bis in anno. Et neque gnomones in medietatibus diei habebunt umbram cum fuerit elongatio Solis a tropico estivali ad utraque latera 31 partes. Quapropter cum fuerit transitus Solis et ipse in his 62 partibus, erit declinatio umbre gnomonum ad partem meridiei. Et cum fuerit transitus Solis et ipse in 298 partibus residuis, erit declinatio umbre gnomonum ad partem septentrionis. Et erit umbra equalitatis 22 partes et 8 minuta, et umbra estiva 3 partes et medietas partis et quarta partis, et umbra hiemalis 58 partes et sexta partis.

De septima

Linea equidistans septima est in qua longitudo diei longioris est 13 hore et medietas hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 23 partes et 51 minuta et 20 secunda, descripta supra Sannis. Et ipsa est prima linea equidistantium in quibus umbra meridiei declinat ad partem unam. Neque unquam erit declinatio umbre gnomonum eis qui sunt sub ea ad partem meridiei. Veruntamen Sol obumbrat supra summitatem eorum capitum in tropico estivo tantum. Et non habebunt tunc gnomones in medietatibus diei umbram, eo quod spacium huius linee ab equatione diei est sicut tropici estivalis ab eo. In reliquis vero lineis erit declinatio umbre gnomonum in medietatibus diei semper ad partem septentrionis. Eritque umbra equalitatis sub hac linea 26 partes et medietas partis et umbra hiemalis 66 partes fere. Estas vero non habebit umbram. Et in omnibus lineis equidistantibus que sunt ad septentrionem ab hac linea usque ad lineam que terminat regiones habitabiles declinabit umbra gnomonum in medietatibus dierum ad partem septentrionis. Et neque gnomones in eis unquam erunt in medietatibus dierum absque umbra, neque umbra unquam declinat ad partem meridiei, sed est eius declinatio semper ad partem