Incipit archanum magni Dei revelatum Tholomeo Tholomeo] Ptholomeo F regi Arabum de reductione geomancie ad orbem
⟨1⟩
Per hoc presens opus opus] om. F possunt cognosci exquisite presentia, preterita et futura in omni eo quod vult homo in tantum quantum se potest extendere virtus orbis. Modus autem operandi operandi] operandi est F in hac sacra scientia est huius. huius] huiusmodi F Fabricentur in primis X domus et in qualibet domo sint quatuor linee punctorum et puncta sint proiecta a casu et a fortuna sicut fit in geomancia. Et prima domus atribuatur atribuatur] attribuitur F geomancie, secunda Soli, tertia Veneri, quarta Mercurio, quinta Lune, sexta Saturno, septima Iovi, octava Marti, nona Capiti Draconis, decima Caude Draconis. Ex Ex] Et F prima figura eliciatur figura geomantica ut per figuram habeamus signum et per signum et per signum] om. F domum. Et si figura figura] prima figura F inventa fuerit Arietis, ponatur Aries in prima domo et alia signa per ordinem in domibus subsequentibus. Et si figura fuerit Piscium, ponantur Pisces in prima domo et alia signa per ordinem in domibus subsequentibus. Et ita intelligamus de quolibet signo. Modus autem secunde domus linearum punctorum erit alter, quoniam puncta debemus in secunda figura seu domo secunda computare de XII in XII et quod remanebit, sive XII tantum sive infra secundum numerum remanentium, pones primum planetam, qui est Sol in hac ordinatione, in domo principali secundum conrespondentem sibi numerum. numerum] numerati F Verbi gratia. Si remaneant tantum XII, pones Solem in duodecima domo, et si unitas, in prima domo, et si VI, pones Solem in sexta domo, et ita de aliis numeris sibi correspondentibus. Et sicut dico de prima domo linearum punctorum, ita intelligitur de domibus et planetis subsequentibus per ordinem usque ad finem, sicut sicut] om. F patebit oculata fide in subsequentibus per figuram patentem. Cum igitur volueris facere questionem, oportet quod sit de re licita et honesta, et diu cogitata, et per intentionem, et non ad illudendum. Et quia procedunt omnia a summo culmine rerum, quo nisi consulto nichil est quod sidera possint, possint] possunt F ideo in principio dicatur dicatur] dicitur F humiliter talis oratio, scilicet scilicet] om. F ‘Sancti spiritus assit nobis gratia, ut ostendat nobis divina Dei iudicia.’ Et cum hoc ista: ‘Deus, qui beato Paulo apostolo tuo aperuisti secreta celi et precepisti ut nemini revelaret, sic me facias solvere questionem istam, ut diabolus non habeat potestatem nocendi, sed mitte angelum tuum factum de celis qui solvit Petrum a ligaminibus, qui me custodiat et doceat solvere questionem istam per Christum dominum nostrum. Amen.’ Ut igitur predicta et subsequentia exemplariter et etiam per per] secundum F intentionem omnia patefiant, queratur talis questio.
⟨2⟩
Queritur de nomine et vita et statu et regno et tota dispositione regis Castelle usque ad finem vite sue. Et est intelligendum quod quanto questio simplicior est, tanto melius melius] melior F est, tamen postquam est de eadem materia tolerabile est. Nos tamen multiplicavimus ut totum librum in fine possimus possimus] possumus F ad occulum declarare.
|
||
Sol |
⟨⟩ |
|
Venus |
⟨⟩ |
⟨⟩ |
Mercurius |
⟨⟩ |
⟨⟩ |
Luna |
⟨⟩ |
⟨⟩ |
Saturnus |
⟨⟩ |
⟨⟩ |
Iupiter |
⟨⟩ |
⟨⟩ |
Mars |
⟨⟩ |
⟨⟩ |
Caput Draconis |
⟨⟩ |
|
Cauda Draconis |
⟨⟩ |