habuerit dignitatem in ascendente et in locis luminarium et nulli fuerit iunctus, id est non commisit dispositionem alteri, aut forsan iungit alteri et ipse alter nemini fuerit iunctus et fuerit fortis in loco suo. Iste talis erit significator intentionis et cogitationis. Et locus in quo fuerit significat intentionem vel cogitationem secundum significationes domorum.
Ad augmentationem quoque fortitudinis huius significationis, alie auctoritates ad hoc querende sunt, ut habeant scilicet dignitatem in gradu coniunctionis vel preventionis que fuerit ante interrogationem et in ascendente eiusdem coniunctionis vel preventionis, quia tunc fortior erit. Querendum ergo est utrum habeant potestatem vel dignitatem in ascendente revolutionis eiusdem anni et in ascendente coniunctionis maioris, in coniunctione scilicet Saturni et Iovis presenti, et in signo ad quod pervenerit perfectio eiusdem anni. Hic talis fuerit fortis in figura, id est si fuerit directus et liber ab impedimento et fuerit in angulo, habuit quidem aliquam dignitatem et in ascendente, similiter fuerit quod in ceteris esse esse] esse ss. (?) P laudabilis et fortunatus erit in omnibus planetis et dignior significatione pre ceteris. Quod si hec omnia habere nequeunt, eo quod raro valde invenitur, talis habeat saltem partem ex eis, id est habeant partem in ascendente revolutionis vel in ascendente interrogationis et in locis luminarium et in ascendente vel gradu coniunctionis vel preventionis transacte, et sit fortis in loco suo in figura, id est sit directus et fortis sicut in planetarum dicitur, et careat omni debilitate et sit in angulo et habeat de hiis auctoribus quas diximus, id est habeat partem in ascendente et in locis luminarium revolutionis anni vel in ascendente presentis coniunctionis, scilicet Saturni et Iovis, vel sit dominus coniunctionis vel preventionis transacte. Dominus coniunctionis vel preventionis dicitur qui habet dignitatem in gradu coniunctionis vel preventionis et in signo quod an†tece†dit an†tece†dit] reading unclear P, probable misreading for ascendit in hora eiusdem coniunctionis vel preventionis. Iste enim, ut aiunt philosophi, habet auctoritatem in omnibus que fiunt in eadem coniunctione vel preventione et ita habet participari domino ascendentis in omnibus interrogationibus que fuerint facte in eadem coniunctione vel preventione. Et quidam ex peritis astrologorum cum inveniret istum fortem in angulo, nullum dabant ei participem, sed iudicabunt per istum solum et veretur eorum omnia iudicia. Hic igitur talis cum coniuncte fuerit de predictis auctoribus due vel plures et fuerit hora interrogationis in bono esse, ut prediximus, erit significatorum, qui dicitur in Libro arboris significator philosophorum, et non erit dubitatio in omnibus iudiciis que per illum iudicantur. Et scito quod hec sunt ex secretis astronomie et hoc occultabant viri sapientes astrologorum vel a ceteris minus doctis in hac arte.