inveniuntur fixe et permanentes, sicut a flatu ventorum et ab ordine triplicitatum et quartarum. Primam enim triplicitatem prime attribuit quarte, secundam secunde et sic deinceps. Non reputo reputo] puto I ipsam esse utilem in iudiciis accidentium mundi. Secundam viam ponit idem dominus Albumazar secunda differentia primi tractatus de coniunctionibus magnis, ubi triplicitatem igneam attribuit orienti, terream occidenti, aeream septentrioni, aqueam meridiei. Dicit enim dicamus itaque quod, cum accidit coniunctio triplicitate ignea, significabit hec hec] hoc I fortitudinem civium orientis, et fortius signum eius est Sagittarius, mediocre Leo, debilius Aries. Et cum fuerit hec hec] hoc I in triplicitate terrea, significat significat] significabit I fortitudinem civium occidentis, fortius signum eius Capricornus, mediocre Virgo, debilius Thaurus. Et cum fuerit hoc in triplicitate aerea, significabit fortitudinem civium septentrionis, fortius Aquarius, mediocre Libra, debilius Gemini. Et si fuerit fuerit] hoc add. I in triplicitate aquea, significabit fortitudinem civium meridiei, fortius signum Pisces, mediocre Scorpio, debilius Cancer. Quam viam sequitur sequitur] insequitur I quidam Heinricus, magni Alberchti Alberchti] Alberti I magnus discipulus, qui dicit quod, cum intento studeo studeo] studio I magnaque diligentia ac vehementi consideratione consideratione] I; considerationem M pluries mente revolvissem hoc quod dicit Albumazar super fortificatione sive preminentia unius plage respectu alterius, inveni inveni] invenitur I ex parte effectuum satis concordare dictis ipsius Albumazar. Albumazar] Albumasaris I Et adducit plurima exempla, ut de Allexandre Allexandre] Alexandro magno I cuius dominium fuit sub triplicitate terrea terrea] ignea I et processit ab occidente in orientem. occidente in orientem] oriente in occidentem I Et dominus noster Iesus Christus natus est sub triplicitate ignea. Et sub triplicitate terrea que immediate eam secuta est venit Constantinus ab occidente, et Orientales sibi subiugavit , sedem quoque imperii in Greciam transtulit. transtulit] Dicit Haynricus secundum quod ponit Cameracensis quod sub triplicitate terrea que significabat fortitudinem civium occidentis Greci, qui fuerunt occidentales a Priamo rege Troye qui erat orientalis ab eis, destruxerunt Troyam regnumque pharaonie sive Egiptiorum add. I Deinde sub triplicitate aerea inmmediate sequente militia Arcturi, militia Arcturi] Aret†…† I regis Britanie que nunc Anglia vocatur, sub magna formositate formositate] om. I; fu add. et del. M vigebat. Sub eadem quoque triplicitate aerea Arianus viguit in Britania. Sanctus quoque Dominicus, institutor monastice vite, in Italia in Italia] om. I florebat. Sub eadem quoque florueru〈n〉t floruerunt] I; floruerut M doctores Ieronimus, Ambrosius, Augustinus Augustinus] I; Augist†in†us M et plures alii. Amplius fortitudo et humana humana] inhumana I sevitia Vendalorum et Gottorum et Luncbarodrum Luncbardorum] Longobardorum I super terram apparuerunt sub triplicitate aerea. Hii autem omnes ex septentrioni septentrioni] septentrione I prodierunt. Post dictam quoque triplicitatem aeream succesit aquea sub qua Machometus initium habuit habuit] I; add. sup. lin. probably by another hand M cum secta sua. Sub eadem quoque triplicitate aquea venit fortitudo Maurorum a quibus Sarraceni Sarraceni] Saraceni I processerunt. Deinde sub triplicitate ignea translatum fuit dominium versus orientem. Deinde sub triplicitate terrea Hugo, dictus capetus regnum Francie, regnum Francie] inv. I adeptus est et Gedeoforus, dux Lotoringie, Lotoringie] Lothoringie I cum suis baronibus quam plurimis et popularis cum cruce signatis qui omnes fuerunt de terra occidentali terram Turcorum invaserunt, Ierusalem occupaverunt et alias regiones. Deinde sub aerea que incepit anno Christi 1135 que … 1135] om. I magna dominia habuerunt septentrionales, ut patet ex cronicis, usque ad annos Christi 1384 ubi facta est mutatio in triplicitatem aqueam sub qua modo sumus. Et in hac in hac] ibi I aparet notabilis et periculosa fortitudo meridionalium Sarracenorum. Sarracenorum] Saracenorum I Hee omnes experientie validant et verifica〈n〉t verificant] I; verificat M predictam viam domini Albumazar. Albunazar] Albumasaris I Tamen dominus Albumazar non loquitur de orientalitate, meridionalitate et occidentatlitate dumtaxat absolute, prout in ordine ad totam terram habita[n]tam habitatam] I; habitantam M per predictas distingwuntur lineas, sed etiam respective, ut videlicet una et eadem regio
〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉
Memmingen, SB, 2º 2,34 · 145v
