PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉

Memmingen, SB, 2º 2,34 · 156v

Facsimile

significata talium impressionum deprehendi valeant, scito quod loca in quibus apparebunt significata talium impressionum cognoscuntur ex signis sodiaci in quorum directo existunt signalia. Nam in regionibus talibus appropriatis accidens apparebit et forma et color signalis signalis] corr. ex signalibus M monstrabit de qua specie et de quo genere erit accidens. Cum enim planeta concordaverit forme et colori, forme et colori] I; forma et color M signalis erit accidens de natura illius plaente. Fortitudo quoque accidentis erit secundum virtutem talis planete tunc dominantis, et tempus quo ipsum signale duraverit significabit quantum durabit accidens, et comparatio signalis ad Solem significabit quando incipiet accidens, quoniam ut plurimum si mane apparuerit et in parte orientis, cito erit accidens, si autem mane apparuerit in parte occidentis, tarde veniet veniet] venit I accidens. Et modus huius practice practice] corr. ex planete M superius dictus est in facto eclpisim, ecplipsim] eclipsium I quare ibi vide. vide] sequitur aliud capitulum add. I

〈II.10〉 Capitulum 10 de iudiciis temporum anni in generali generali] sequitur add. I

Postquam docuimus opinionem generalem pro sciendo accidentia magna et universalia que contingunt in regionibus et civitatibus, restat narrare similiter particularia, et hec hec] hii I sunt ea que accidunt per tempora anni et sciuntur per introitus Solis in signa 12, 12] et add. I per coniunctiones et oppositiones mensium. Cum enim sciverimus hos influxus particulares et comperaverimus eos ad influxus universales que fiunt per eclipses et coniunctiones magnas planetarum, cognoscemus quantum isti influxus particulares addunt vel minuunt de universalibus. Et cum hoc cum hoc] tunc I sciemus complete accidens quale erit pro quolibet tempore. Et in hoc utile est nominare stationem sive horam que dicta est capud anni. Manifestum autem est, quoniam expedit, ut sit hoc principium. Sol etenim etenim] corr. ex et M redit qualibet revolutione ad locum suum. Et bene principium anni dicitur capud anni propter virtutem principii, quoniam principium principium] quando add. I conligat rem aliquam, ipsa solvi non potest donec transeant transeant] transeunt I sua quatuor tempora, que sunt principium, augmentum, status et declinatio, nisi res aliqua venerit que fortificet aut debilitet ipsam in aliquo temporum illorum quatuor. Et istud in omnibus rebus naturalibus manifestum manifestum] manifeste I invenitur et clare in phisicis documentis declaratur. Unde quando stelle ligaverint aliquam rem aliquam rem] inv. I in principio anni, remanet illud ligamentum ligamentum] firmum add. I per totum annum. Hoc excepto si accidit accidit] acciderit I illo anno eclipsis vel coniunctio planetarum aut alia applicatio stellarum fortis virtutis que totum illud quod stelle in anni principio ligaverant ligaverant] ligaverunt I solvet aut ad minus immutabit. Quoniam ex prioribus liquet quod virtus maior vincit minorem et virtus duorum luminarium est maior et fortior virtutibus revolutionum, unde non manet virtus principii anni nisi addere vel minuere in accidentibus magnis. Et iuste quantitas anni motu mensuratur Solis quoniam Sol est dominator et potens super omnes stellas et omnes planetas. Motus quoque aliorum planetarum motu Solis mensurantur, sicut in astronomicis documentis demonstratum est. Verum quia Sol in circulo zodiaci zodiaci] zodiacali I movetur in quo non datur principium rei et quantitatis, neccesse est ut illud principium de quo sermo fit imaginatione imaginatione] ymaginationis I assignationis et virtutis. Veteres equidem sapientes quatuor consideraverunt puncta in zodiaco virtutis magne quorum quilibet facit opera magna ratione quorum meretur esse principium. Et hec quatuor puncta sunt quatuor tropici, et propter sequentes priores sequentes priores] hoc sapientes I discordati fuerunt in anni principio. Quidam dicebant punctum equinoctii vernalis esse totius anni principium pro eo quia dies incipit esse maior