PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Paul of Gerresheim, Expositio practice tabule tabularum et propositionum Ptolomei pro compositione tabule sinuum et cordarum necessariarum

Brussels, BR, 1022-1047 · 195v

Facsimile

EDA. Patet ista consequentia per 17 quinti Euclidis que dicit quod, si fuerint quantitates coniunctim proportionales, eedem etiam erunt disiunctim proportionales. Et hoc dixit minor propositio discursus ex qua cum maiorem concludebatur proportionem linee CB ad lineam BA esse minorem proportionem anguli CDE ad angulum EDA. Et quia illorum angulorum proportio ad invicem est sicud proportio arcuum CB et BA super quibus consistunt, ut patet ex ultima sexti Euclidis preallegata, sequitur quod proportio linee CB ad lineam BA sit minor proportione arcus CB ad arcum BA quod dixit propositio. Modus autem investigandi quantitatem corde arcus unius gradus ex premissa propositione talis est: nam quantitas corde unius gradus cum medio invenitur esse unius gradus 34 minuta, 14 secunda, 42 tertia, 19 quarta, 1 quintum, 57 sexta, 11 septima, 51 octava, 3 nona etc. Arcus vero unius gradus cum medio est sesquialter ad arcum unius gradus. Ergo sequitur quantitatem corde unius gradus esse maiorem quam 1 gradum, 2 minuta, 49 secunda, 48 tertia, 12 quarta, 41 quinta, 18 sexta, eo quod ad illam quantitatem corda arcus unius gradus cum medio est sesquialtera. Insuper quantitas corde arcus 45 minutorum invenitur esse 47 minuta, 7 secunda, 24 tertia, 47 quarta, 31 quinta, 36 sexta et cum arcus unius gradus sit sesquitertius ad arcum 45 minutorum, sequitur cordam arcus unius gradus esse minorem quam 1 gradum, 2 minuta, 49 secunda, 57 tertia, 3 quarta, 22 quinta, 8 sexta, eo quod illa quantitas sit sesquitertia ad quantitatem corde arcus 45 minutorum. Cum itaque istarum duarum quantitatum, quarum una est maior quantitate vera corde arcus unius gradus et altera ea minor, differentia sit 4 tertia, 50 quarta, 40 quinta, 50 sexta cuius differentie medietas si addatur quantitati minori quam sit vera quantitas corde arcus unius gradus aut si ipsa ab alia maiori subtrahatur, provenit 1 gradus, 2 minuta, 49 secunda, 50 tertia, 48 quarta, 1 quintum, 43 sexta. Preterea si quantitati corde arcus 45 minutorum addatur tertia pars differentie quantitatis corde arcus 45 minutorum a quantitate corde arcus unius gradus cum medio, idem numerus provenit sicud in simili habitis 45 et 90 si vellem invenire numerum habentem ad 45 proportionem sesquitertiam et ad quem 90 haberet proportionem sesquialteram, subtraherem 45 a 90 et remanentis tertiam partem, scilicet 15, adderem ad 45 et proveniret numerus quesitus, scilicet 60. Itaque vera quantitas corde arcus unius gradus non discrepat in aliquo sensibili a quantitate 1 gradus, 2 minuta, 49 secunda, 50 tertia, 48 quarta, 1 quintum, 43 sexta. Hac ergo habita per practicas propositionum precedentium investigari possunt quantitates cordarum singulorum arcuum semicirculi, hoc est a corda arcus unius gradus usque ad cordam arcus 180 gradus. Que corde cum fuerint mediate